1.
Quibus autem testamento tutor datus non sit his
ex lege duodecim tabularum adgnati sunt tutores, qui vocantur legitimi. Sunt
autem adgnati per virilis sexus cognationem coniuncti, quasi a patre cognati,
veluti frater eodem patre natus, fratris filius neposve ex eo, item patruus et
patrui filius neposve ex eo. at qui per feminini sexus personas cognatione
iunguntur non sunt adgnati, sed alias naturali iure cognati. itaque amitae tuae
filius non est tibi adgnatus, sed cognatus (et invicem scilicet tu illi eodem
iure coniungeris), quia qui nascuntur patris non matris familiam sequuntur.
Quod autem lex ab intestato vocat ad tutelam adgnatos, non hanc habet
significationem, si omnino non fecerit testamentum is qui poterat tutores dare,
sed si quantum ad tutelam pertinet, intestatus decesserit. quod tunc quoque
accidere intellegitur, cum is qui datus est tutor, vivo testatore decesserit.
Sed adgnationis quidem ius omnibus modis capitis deminutione plerumque
perimitur: nam adgnatio iuris est nomen. cognationis vero ius non omnibus modis
commutatur, quia civilis ratio civilia quidem iura corrumpere potest, naturalia
vero non utique.
|