1.
Si cui nullus omnino tutor fuerat, ei dabatur in
urbe quidem Roma a praetore urbano et maiore parte tribunorum plebis tutor ex
lege Atilia, in provinciis vero a praesidibus provinciarum ex lege Iulia et
Titia. Sed et si testamento tutor sub condicione aut die certo datus fuerat,
quamdiu condicio aut dies pendebat, ex iisdem legibus tutor dari poterat. item
si pure datus fuerat, quamdiu nemo ex testamento heres existebat, tamdiu ex
iisdem legibus tutor petendus erat, qui desinebat tutor esse, si condicio
existeret aut dies veniret aut heres existeret. Ab hostibus quoque tutore
capto, ex his legibus tutor petebatur, qui desinebat esse tutor, si is qui
captus erat in civitatem reversus fuerat: nam reversus recipiebat tutelam iure
postliminii. Sed ex his legibus pupillis tutores desierunt dari, posteaquam
primo consules pupillis utriusque sexus tutores ex inquisitione dare coeperunt,
deinde praetores ex constitutionibus. nam supra scriptis legibus neque de
cautione a tutoribus exigenda rem salvam pupillis fore, neque de compellendis
tutoribus ad tutelae administrationem quidquam cavetur. Sed hoc iure utimur, ut
Romae quidem praefectus urbis vel praetor secundum suam iurisdictionem, in
provinciis autem praesides ex inquisitione tutores crearent, vel magistratus
iussu praesidum, si non sint magnae pupilli facultates. Nos autem per
constitutionem nostram et huiusmodi difficultates hominum resecantes nec
exspectata iussione praesidum, disposuimus, si facultas pupilli vel adulti
usque ad quingentos solidos valeat, defensores civitatum (una cum eiusdem
civitatis religiosissimo antistite vel apud alias publicas personas) vel
magistratus, vel iuridicum Alexandrinae civitatis tutores vel curatores creare,
legitima cautela secundum eiusdem constitutionis normam praestanda, videlicet
eoram periculo qui eam accipiant.
2.
Impuberes autem in tutela esse naturali iure conveniens est, ut is qui
perfectae aetatis non sit alterius tutela regatur. Cum igitur pupillorum
pupillarumque tutores negotia gerunt, post pubertatem tutelae iudicio rationem
reddunt.
|