1. Auctoritas autem tutoris
in quibusdam causis necessaria pupillis est, in quibusdam non est necessaria.
ut ecce si quid dari sibi stipulentur, non est necessaria tutoris auctoritas:
quod si aliis pupilli promittant, necessaria est: namque placuit, meliorem
quidem suam condicionem licere eis facere etiam sine tutoris auctoritate,
deteriorem vero non aliter quam tutore auctore. unde in his causis ex quibus
mutuae obligationes nascuntur, in emptionibus venditionibus, locationibus
conductionibus, mandatis, depositis, si tutoris auctoritas non interveniat,
ipsi quidem qui cum his contrahunt obligantur, at invicem pupilli non
obligantur. Neque tamen hereditatem adire neque bonorum possessionem petere
neque hereditatem ex fideicommisso suscipere aliter possunt nisi tutoris
auctoritate, quamvis lucrosa sit neque ullum damnum habeat. Tutor autem statim
in ipso negotio praesens debet auctor fieri, si hoc pupillo prodesse
existimaverit. post tempus vero aut per epistulam interposita auctoritas nihil
agit. Si inter tutorem pupillumve iudicium agendum sit, quia ipse tutor in rem
suam auctor esse non potest, non praetorius tutor, ut olim, constituitur, sed
curator in locum eius datur, quo interveniente iudicium peragitur et eo peracto
curator esse desinit.
|