1. Pupilli pupillaeque cum
puberes esse coeperint, tutela liberantur. pubertatem autem veteres quidem non
solum ex annis, sed etiam ex habitu corporis in masculis aestimari volebant.
nostra autem maiestas dignum esse castitate temporum nostrorum bene putavit,
quod in feminis et antiquis impudicum esse visum est, id est inspectionem
habitudinis corporis, hoc etiam in masculos extendere: et ideo sancta
constitutione promulgata pubertatem in masculis post quartum decimum annum
completum illico initium accipere disposuimus, antiquitatis normam in femininis
personis bene positam suo ordine relinquentes, ut post duodecimum annum
completum viripotentes esse credantur. Item finitur tutela, si adrogati sint
adhuc impuberes vel deportati: item si in servitutem pupillus redigatur, ut
ingratus a patrono, vel ab hostibus fuerit captus. Sed et si usque ad certam condicionem datus sit
testamento, aeque evenit, ut desinat esse tutor existente condicione. Simili
modo finitur tutela morte vel tutorum vel pupillorum. Sed et capitis
deminutione tutoris, per quam libertas vel civitas eius amittitur, omnis tutela
perit. minima autem capitis deminutione tutoris, veluti si se in adoptionem
dederit, legitima tantum tutela perit, ceterae non pereunt. sed pupilli et
pupillae capitis deminutio, licet minima sit, omnes tutelas tollit. Praeterea
qui ad certum tempus testamento dantur tutores, finito eo, deponunt tutelam.
Desinunt autem esse tutores, qui vel removentur a tutela ob id quod suspecti
visi sunt, vel ex iusta causa sese excusant et onus administrandae tutelae
deponunt secundum ea quae inferius proponemus.
|