1. Masculi puberes et
feminae viripotentes usque ad vicesimum quintum annum completum curatores
accipiunt; qui licet puberes sint, adhuc tamen huius aetatis sunt, ut negotia
sua tueri non possint. Dantur autem curatores ab iisdem magistratibus a quibus
et tutores. sed curator testamento non datur, sed datus confirmatur decreto
praetoris vel praesidis. Item inviti adulescentes curatores non accipiunt
praeterquam in litem: curator enim et ad certam causam dari potest. Furiosi
quoque et prodigi, licet maiores viginti quinque annis sint, tamen in curatione
sunt adgnatorum ex lege duodecim tabularum. sed solent Romae praefectus urbis
vel praetor et in provinciis praesides ex inquisitione eis dare curatores. Sed
et mente captis et surdis et mutis et qui morbo perpetuo laborant, quia rebus
suis superesse non possunt, curatores dandi sunt. Interdum autem et pupilli curatores accipiunt, ut puta
si legitimus tutor non sit idoneus, quia habenti tutorem tutor dari non potest.
item si testamento datus tutor vel a praetore vel a praeside idoneus non sit ad
administrationem nec tamen frandulenter negotia administrat, solet ei curator
adiungi. item in locum tutorum qui non in perpetuum sed ad tempus a tutela
excusantur solent curatores dari.
2.
Quodsi tutor adversa valetudine vel alia necessitate impeditur, quo minus
negotia pupilli administrare possit, et pupillus vel absit vel infans sit, quem
velit actorem periculo ipsius praetor, vel qui provinciae praeerit, decreto
constituet.
|