1.
Ne tamen pupillorum pupillaramve et eorum qui
quaeve in curatione sunt negotia a tutoribus curatoribusve consumantur vel
deminuantur, curat praetor, ut et tutores et curatores eo nomine satisdent. sed
hoc non est perpetuum: nam tutores testamento dati satisdare non coguntur, quia
fides eorum et diligentia ab ipso testatore probata est: item ex inquisitione
tutores vel curatores dati satisdatione non onerantur, quia idonei electi sunt.
Sed et si ex testamento vel inquisitione duo pluresve dati fuerint, potest unus
offerre satis de indemnitate pupilli vel adulescentis et contutori vel
concuratori praeferri, ut solus administret, vel ut contutor satis offerens
praeponatur ei et ipse solus administret. itaque per se non potest petere satis
a contutore vel concuratore suo, sed offerre debet, ut electionem det contutori
suo, utrum velit satis accipere an satis dare. quodsi nemo eorum satis offerat
si quidem adscriptum fuerit a testatore, quis gerat, ille gerere debet: quodsi
non fuerit adscriptum, quem maior pars elegerit, ipse gerere debet, ut edicto
praetoris cavetur. sin autem ipsi tutores dissenserint circa eligendum eum vel
eos qui gerere debent, praetor partes suas interponere debet. idem et in
pluribus ex inquisitione datis probandum est, id est ut maior pars eligere
possit, per quem administratio fieret.
2.
Sciendum autem est, non solum tutores vel curatores pupillis et adultis
ceterisque personis ex administratione teneri, sed etiam in eos qui
satisdationem accipiunt subsidiariam actionem esse, quae ultimum eis praesidium
possit afferre. subsidiaria autem actio datur in eos qui vel omnino a tutoribus
vel curatoribus satisdari non curaverint aut non idonee passi essent caveri.
quae quidem tam ex prudentium responsis quam ex constitutionibus imperialibus
et in heredes eorum extenditur. Quibus constitutionibus et illud exprimitur, ut, nisi
caveant tutores vel curatores, pignoribus captis coerceantur. Neque autem
praefectus urbis neque praetor neque praeses provinciae neque quis alius cui
tutores dandi ius est, hac actione tenebitur: sed hi tantummodo qui
satisdationem exigere solent.
|