1. Excusantur autem tutores
vel curatores variis ex causis: plerumque autem propter liberos, sive in
potestate sint sive emancipati. si enim tres liberos quis superstites Romae
habeat vel in Italia quattuor vel in provinciis quinque, a tutela vel cura
possunt excusari exemplo ceterorum munerum: nam et tutelam et curam placuit
publicum munus esse. sed adoptivi liberi non prosunt, in adoptionem autem dati
naturali patri prosunt. item nepotes ex filio prosunt, ut in locum patris
succedant: ex filia non prosunt. filii autem superstites tantum ad tutelae vel
curae muneris excusationem prosunt: defuncti non prosunt. sed si in bello
amissi sunt, quaesitum est, an prosint. et constat, eos solos prodesse qui in
acie amittuntur: hi enim, quia pro re publica ceciderunt, in perpetuum per
gloriam vivere intelleguntur. Item divus Marcus in semestribus rescripsit, eum
qui res fisci administrat a tutela vel cura, quamdiu administrat, excusari
posse. Item qui rei publicae causa absunt, a tutela et cura excusantur. sed et
si fuerunt tutores vel curatores, deinde rei publicae causa abesse coeperunt, a
tutela et cura excusantur, quatenus rei publicae causa absunt, et interea
curator loco eorum datur. qui si reversi fuerint, recipiunt onus tutelae nec
anni habent vacationem, ut Papinianus responsorum libro quinto scripsit: nam
hoc spatium habent ad novas tutelas vocati. Et qui potestatem aliquam habent
excusare se possunt, ut divus Marcus rescripsit, sed coeptam tutelam deserere
non possunt. Item propter litem, quam cum pupillo vel adulto tutor vel curator
habet, excusare se nemo potest: nisi forte de omnibus bonis vel hereditate
controversia sit. Item tria onera tutelae non affectatae vel curae praestant
vacationem, quamdiu administrantur: ut tamen plurium pupillorum tutela vel cura
eorundem bonorum, veluti fratrum, pro una computetur. Sed et propter
paupertatem excusationem tribui tam divi fratres quam per se divus Marcus
rescripsit, si quis imparem se oneri iniuncto possit docere. Item propter
adversam valetudinem, propter quam nec suis quidem negotiis interesse potest,
excusatio locum habet. Similiter eum qui litteras nesciret excusandum esse
divus Pius rescripsit: quamvis et imperiti litterarum possunt ad
administrationem negotiorum sufficere. Item si propter inimicitiam aliquem
testamento tutorem pater dederit, hoc ipsum praestat ei excusationem: sicut per
contrarium non excusantur qui se tutelam patri pupillorum administraturos
promiserunt. Non esse autem admittendam excusationem eius qui hoc solo utitur,
quod ignotus patri pupillorum sit, divi fratres rescripserunt. Inimicitiae,
quas quis cum patre pupillorum vel adultorum exercuit, si capitales fuerunt nec
reconciliatio intervenit, a tutela solent excusare. Item si quis status
controversiam a pupillorum patre passus est, excusatur a tutela. Item maior
septuaginta annis a tutela vel cura se potest excusare. minores autem viginti
et quinque annis olim quidem excusabantur: a nostra autem constitutione
prohibentur ad tutelam vel curam aspirare, adeo ut nec excusatione opus fiat.
qua constitutione cavetur, ut nec pupillus ad legitimam tutelam vocetur nec
adultus: cum erat incivile, eos qui alieno auxilio in rebus suis administrandis
egere noscuntur et sub aliis reguntur, aliorum tutelam vel curam subire. Idem
et in milite observandum est, ut nec volens ad tutelae munus admittatur. Item
Romae grammatici, rhetores et medici et qui in patria sua id exercent et intra
numerum sunt, a tutela vel cura habent vacationem.
2.
Qui autem se vult excusare, si plures habeat excusationes et de quibusdam non
probaverit, aliis uti intra tempora non prohibetur. qui excusare se volunt, non
appellant: sed intra dies quinquaginta continuos, ex quo cognoverunt, excusare
se debent (cuiuscumque generis sunt, id est qualitercumque dati fuerint
tutores), si intra centesimum lapidem sunt ab eo loco ubi tutores dati sunt: si
vero ultra centesimum habitant, dinumeratione facta viginti millium diurnorum
et amplius triginta dierum. quod tamen, ut Scaevola dicebat, sic debet
computari, ne minus sint quam quinquaginta dies. Datus autem tutor ad universum
patrimonium datus esse creditur. Qui tutelam alicuius gessit, invitus curator
eiusdem fieri non compellitur, in tantum ut, licet pater qui testamento tutorem
dederit adiecit, se eundem curatorem dare, tamen invitum eum curam suscipere
non cogendum, divi Severus et Antoninus rescripserunt. Iidem rescripserunt, maritum
uxori suae curatorem datum excusare se posse, licet se immisceat. Si quis autem
falsis allegationibus excusationem tutelae meruit, non est liberatus onere
tutelae.
|