1. Sciendum est suspecti
crimen e lege duodecim tabularum descendere. Datum est autem ius removendi
suspectos tutores Romae praetori et in provinciis praesidibus earum et legato
proconsulis. Ostendimus, qui possunt de suspecto cognoscere: nunc videamus, qui
suspecti fieri possunt. et quidem omnes tutores possunt, sive testamentarii
sint sive alterius generis tutores. quare et si legitimus sit tutor, accusari
poterit. quid si patronus? adhuc idem erit dicendum: dummodo meminerimus, famae
patroni parcendum, licet ut suspectus remotus fuerit. Consequens est ut
videamus, qui possint suspectos postulare. et sciendum est, quasi publicam esse
hanc actionem, hoc est omnibus patere. quin immo et mulieres admittuntur ex
rescripto divorum Severi et Antonini, sed hae solae, quae pietatis
necessitudine ductae ad hoc procedunt, ut puta mater: nutrix quoque et avia
possunt, potest et soror: sed et si qua mulier fuerit, cuius praetor propensam
in pietatem mentem intellexerit, non sexus verecundiam egredientem sed pietate
productam, non continere iniuriam pupillorum, admittit eam ad accusationem.
Impuberes non possunt tutores suos suspectos postulare: puberes autem curatores
suos ex consilio necessariorum suspectos possunt arguere: et ita divi Severus et
Antoninus rescripserunt. Suspectus est autem et qui non ex fide tutelam gerit,
licet solvendo est, ut Iulianus quoque scripsit. sed et antequam incipiat
gerere tutelam tutor, posse eum quasi suspectum removeri, idem Iulianus
scripsit, et secundum eum constitutum est. Suspectus autem remotus, si quidem
ob dolum, famosus est: si ob culpam, non aeque. Si quis autem suspectus
postulatur, quoad cognitio finiatur interdicitur ei administratio, ut Papiniano
visum est. Sed si suspecti cognitio suscepta fuerit posteaque tutor vel curator
decesserit, extinguitur cognitio suspecti. Si
quis tutor copiam sui non faciat ut alimenta pupillo decernantur, cavetur
epistula divorum Severi et Antonini. ut in possessionem bonorum eius pupillus
mittatur: et quae mora deteriora futura sunt, dato curatore distrahi iubentur.
ergo ut suspectus romoveri poterit qui non praestat alimenta. Sed si quis
praesens negat propter inopiam alimenta posse decerni, si hoc per mendacium
dicat, remittendum eum esse ad praefectum urbis puniendum placuit, sicut ille
remittitur qui data pecunia ministerium tutelae redemit. Libertus quoque, si
fraudulenter gessisse tutelam filiorum vel nepotum patroni probetur, ad
praefectum urbis remittitur puniendus. Novissime sciendum est, eos qui
frandulenter tutelam vel curam administrant, etiamsi satis offerent, removendos
a tutela, quia satisdatio propositum tutoris malevolum non mutat, sed diutius
grassandi in re familiari facultatem praestat. Suspectum enim eum putamus qui
moribus talis est ut suspectus sit: enimvero tutor vel curator, quamvis pauper
est, fidelis tamen et diligens, removendus non est quasi suspectus.
|