1. Iisdem istis modis quibus
ususfructus constituitur etiam nudus usus constitui solet, iisdemque illis
modis finitur quibus et ususfructus desinit. Minus autem scilicet iuris in usu
est quam in usufructu. namque is qui fundi nudum usum habet, nihil ulterius
habere intellegetur, quam ut oleribus, pomis, floribus, feno, stramentis,
lignis ad usum cottidianum utatur: in eoque fundo hactenus ei morari licet, ut
neque domino fundi molestus sit, neque his per quos opera rustica fiunt
impedimento sit: nec ulli alii ius quod habet aut vendere aut locare aut gratis
concedere potest, cum is qui usumfructum habet potest haec omnia facere. Item
is qui aedium usum habet hactenus iuris habere intellegitur ut ipse tantum
habitet, nec hoc ius ad alium transferre potest: et vix receptum videtur ut
hospitem ei recipere liceat et cum uxore sua liberisque suis, item libertis nec
non aliis liberis personis, quibus non minus quam servis utitur, habitandi ius
habeat, et convenienter, si ad mulierem usus aedium pertineat cum marito
habitare ei liceat. Item is ad quem servi usus pertinet ipse tantum operis
atque ministerio eius uti potest: ad alium vero nullo modo ius suum transferre
ei concessum est. idem scilicet iuris est et in iumento. Sed si pecoris vel
ovium usus legatus fuerit, neque lacte neque agnis neque lana utetur usuarius,
quia ea in fructu sunt. plane ad stercorandum agrum suum pecoribus uti potest.
2.
Sed si cui habitatio legata sive aliquo modo constituta sit, neque usus videtur
neque ususfructus, sed quasi proprium aliquod ius. quam habitationem
habentibus, propter rerum utilitatem secundum Marcelli sententiam, nostra
decisione promulgata permisimus non solum in ea degere sed etiam aliis locare.
3.
Haec de servitutibus et usufructu et usu et habitatione dixisse sufficiat. de
hereditate autem et de obligationibus suis locis proponemus. evimus summatim,
quibus modis iure gentium res adquiruntur: modo videamus, quibus modis legitimo
et civili iure adquiruntur.
|