1.
Iure civili constitutum fuerat, ut, qui bona fide ab eo qui dominus non erat,
cum crediderit eum dominum esse, rem emerit vel ex donatione aliave qua iusta
causa acceperit, is eam rem, si mobilis erat, anno ubique, si immobilis,
biennio tantum in Italico solo usucapiat, ne rerum dominia in incerto essent.
et cum hoc placitum erat, putantibus antiquioribus dominis sufficere ad
inquirendas res suas praefata tempora, nobis melior sententia resedit, ne
domini maturius suis rebus defraudentur neque certo loco beneficium hoc
concludatur. et ideo constitutionem super hoc promulgavimus, qua cautum est, ut
res quidem mobiles per triennium usucapiantur, immobiles vero per longi
temporis possessionem, id est inter praesentes decennio, inter absentes viginti
annis, usucapiantur, et his modis, non solum in Italia sed in omni terra quae
nostro imperio gubernatur, dominium rerum iusta causa possessionis praecedente
adquiratur.
2.
Sed aliquando etiamsi maxime quis bona fide rem possederit, non tamen illi
usucapio ullo tempore procedit, veluti si quis liberum hominem vel rem sacram
vel religiosam vel servum fugitivum possideat. Furtivae quoque res et quae vi
possessae sunt, nec si praedicto longo tempore bona fide possessae fuerint,
usucapi possunt: nam furtivarum rerum lex duodecim tabularum et lex Atinia
inhibet usucapionem, vi possessarum lex Iulia et Plautia. Quod autem dictum est
furtivaram et vi possessarum rerum usucapionem per legem prohibitam esse, non
eo pertinet ut ne ipse fur quive per vim possidet usucapere possit: nam his
alia ratione usucapio non competit, quia scilicet mala fide possident: sed ne
ullus alius, quamvis ab eis bona fide emerit vel ex alia causa acceperit,
usucapiendi ius habeat. unde in rebus mobilibus non facile procedit ut bonae
fidei possessori usucapio competat. nam qui alienam rem vendidit vel ex alia
causa tradidit, furtum eius committit. Sed tamen id aliquando aliter se habet.
nam si heres, rem defuncto commodatam aut locatam vel apud eum depositam
existimans hereditariam esse, bona fide accipienti vendiderit aut donaverit aut
dotis nomine dederit, quin is qui acceperit usucapere possit, dubium non est,
quippe ea res in furti vitium non ceciderit, cum utique heres qui bona fide
tamquam suam alienaverit furtum non committit. Item si is ad quem ancillae
ususfructus pertinet, partum suum esse credens, vendiderit aut donaverit,
furtum non committit: furtum enim sine affectu furandi non committitur. Aliis
quoque modis accidere potest ut quis sine vitio furti rem alienam ad aliquem
transferat et efficiat ut a possessore usucapiatur. Quod autem ad eas res quae
solo continentur expeditius procedit: ut si quis loci vacantis possessionem
propter absentiam aut neglegentiam domini, aut quia sine successore decesserit,
sine vi nanciscatur. qui quamvis ipse mala fide possidet, quia intellegit, se
alienum fundum occupasse, tamen, si alii bona fide accipienti tradiderit,
poterit ei longa possessione res adquiri, quia neque furtivum neque vi
possessum accepit; abolita est enim quorundam veterum sententia existimantium,
etiam fundi locive furtum fieri, et eorum qui res soli possident principalibus
constitutionibus prospicitur, ne cui longa et indubitata possessio auferri
debeat. Aliquando etiam furtiva vel vi
possessa res usucapi potest: veluti si in domini potestatem reversa fuerit; tunc
enim, vitio rei purgato, procedit eius usucapio. Res fisci nostri usucapi non
potest. sed Papinianus scripsit, bonis vacantibus fisco nondum nuntiatis, bona
fide emptorem sibi traditam rem ex his bonis usucapere posse: et ita divus Pius
et divi Severus et Antoninus rescripserunt. Novissime sciendum est, rem talem
esse debere, ut in se non habeat vitium, ut a bona fide emptore usucapi possit
vel qui ex alia iusta causa possidet.
3.
Error autem falsae causae usucapionem non parit. veluti si quis, cum non
emerit, emisse se existimans possideat: vel cum ei donatum non fuerat, quasi ex
donatione possideat.
4.
Diutina possessio, quae prodesse coeperat defuncto, et heredi et bonorum
possessori continuatur, licet ipse sciat praedium alienum: quodsi ille initium
iustum non habuit, heredi et bonorum possessori, licet ignoranti, possessio non
prodest. quod nostra constitutio similiter et in usucapionibus observari
constituit, ut tempora continuentur. Inter venditorem quoque et emptorem coniungi
tempora, divi Severus et Antoninus rescripserunt.
5.
Edicto divi Marci cavetur, eum qui a fisco rem alienam emit, si post
venditionem quinquennium praeterierit, posse dominum rei per exceptionem
repellere. constitutio autem divae memoriae Zenonis bene prospexit his qui a
fisco per venditionem vel donationem vel alium titulum aliquid accipiunt, ut
ipsi quidem securi statim fiant et victores existant, sive conveniantur sive
experiantur: adversus sacratissimum autem aerarium usque ad quadriennium liceat
intendere his qui pro dominio vel hypotheca earum rerum quae alienatae sunt
putaverint sibi quasdam competere actiones. nostra autem divina constitutio,
quam nuper promulgavimus, etiam de his qui a nostra vel venerabilis Augustae
domo aliquid acceperint haec statuit quae in fiscalibus alienationibus praefata
Zenoniana constitutione continentur.
|