1. Est etiam aliud genus
adquisitionis, donatio. Donationum autem duo genera sunt: mortis causa et non
mortis causa. Mortis causa donatio est quae propter mortis fit suspicionem, cum
quis ita donat, ut, si quid humanitus ei contigisset, haberet is qui accepit:
sin autem supervixisset qui donavit, reciperet, vel si eum donationis
poenituisset, aut prior decesserit is cui donatum sit. hae mortis causa
donationes ad exemplum legatorum redactae sunt per omnia. nam cum prudentibus
ambiguum fuerat, utrum donationis an legati instar eam obtinere oporteret, et
utriusque causae quaedam habebat insignia et alii ad aliud genus eam
retrahebant, a nobis constitutum est, ut per omnia fere legatis connumeretur:
et sic procedat quemadmodum eam nostra formavit constitutio. et in summa mortis
causa donatio est, cum magis se quis velit habere quam eum cui donatur,
magisque eum cui donat quam heredem suum. sic et apud Homerum Telemachus donat
Piraeo:.
2.
Aliae autem donationes sunt quae sine ulla mortis cogitatione fiunt, quas inter
vivos appellamus, quae omnino non comparantur legatis: quae si fuerint
perfectae, temere revocari non possunt. perficiuntur autem cum donator suam
voluntatem scriptis aut sine scriptis manifestaverit: et ad exemplum venditionis
nostra constitutio eas etiam in se habere necessitatem traditionis voluit, ut,
et si non tradantur, habeant plenissimum et perfectum robur et traditionis
necessitas incumbat donatori. et cum retro principum dispositiones insinuari
eas actis intervenientibus volebant, si maiores ducentorum fuerant solidorum,
nostra constitutio et quantitatem usque ad quingentos solidos ampliavit, quam
stare et sine insinuatione statuit, et quasdam donationes invenit quae penitus
insinuationem fieri minime desiderant, sed in se plenissimam habent firmitatem.
alia insuper multa ad uberiorem exitum donationum invenimus, quae omnia ex
nostris constitutionibus, quas super his posuimus, colligenda sunt. sciendum
tamen est, quod, etsi plenissimae sint donationes, tamen si ingrati existant
homines in quos beneficium collatum est, donatoribus per nostram constitutionem
licentiam praestavimus certis ex causis eas revocare, ne, qui suas res in alios
contulerunt, ab his quandam patiantur iniuriam vel iacturam, secundum
enumeratos in nostra constitutione modos.
3.
Est et aliud genus inter vivos donationum, quod veteribus quidem prudentibus
penitus erat incognitum, postea autem a iunioribus divis principibus
introductum est, quod ante nuptias vocabatur et tacitam in se condicionem
habebat, ut tunc ratum esset, cum matrimonium fuerit insecutum: ideoque ante
nuptias appellabatur, quod ante matrimonium efficiebatur et nunquam post
nuptias celebratas talis donatio procedebat. sed primus quidem divus Iustinus,
pater noster, cum augeri dotes et post nuptias fuerat permissum, si quid tale
evenit, etiam ante nuptias donationem augeri et constante matrimonio sua
constitutione permisit: sed tamen nomen inconveniens remanebat, cum ante
nuptias quidem vocabatur, post nuptias autem tale accipiebat incrementum. sed
nos plenissimo fini tradere sanctiones cupientes et consequentia nomina rebus
esse studentes, constituimus, ut tales donationes non augeantur tantum sed et
constante matrimonio initium accipiant et non ante nuptias, sed propter nuptias
vocentur et dotibus in hoc exaequentur, ut, quemadmodum dotes et constante
matrimonio non solum augentur, sed etiam fiunt, ita et istae donationes, quae
propter nuptias introductae sunt, non solum antecedant matrimonium sed etiam eo
contracto et augeantur et constituantur.
4.
Erat olim et alius modus civilis adquisitionis per ius adcrescendi, quod est
tale: si communem servum habens aliquis cum Titio, solus libertatem ei imposuit
vel vindicta vel testamento, eo casu pars eius amittebatur et socio
adcrescebat. sed cum pessimum fuerat exemplo, et libertate servum defraudari et
ex ea humanioribus quidem dominis damnum inferri, severioribus autem lucrum
adcrescere: hoc quasi invidiae plenum pio remedio per nostram constitutionem
mederi necessarium duximus et invenimus viam, per quam et manumissor et socius
eius et qui libertatem accepit nostro fruantur beneficio, libertate cum effectu
procedente (cuius favore et antiquos legislatores multa et contra communes
regulas statuisse manifestissimum est) et eo qui eam imposuit suae
liberalitatis stabilitate gaudente et socio indemni conservato pretiumque servi
secundum partem dominii quod nos definivimus accipiente.
|