1.
Accidit aliquando ut qui dominus sit alienare non possit, et contra qui dominus
non sit alienandae rei potestatem habeat. nam dotale praedium maritus invita
muliere per legem Iuliam prohibetur alienare, quamvis ipsius sit, dotis causa
ei datum. quod nos, legem Iuliam corrigentes, in meliorem statum deduximus. cum
enim lex in soli tantummodo rebus locum habebat quae Italicae fuerant, et
alienationes inhibebat quae invita muliere fiebant, hypothecas autem earum
etiam volente: utrisque remedium imposuimus, ut etiam in eas res quae in
provinciali solo positae sunt interdicta fiat alienatio vel obligatio, et
neutrum eorum neque consentientibus mulieribus procedat, ne sexus muliebris fragilitas
in perniciem substantiae earum converteretur. Contra autem creditor pignus ex
pactione, quamvis eius ea res non sit, alienare potest. sed hoc forsitan ideo
videtur fieri, quod voluntate debitoris intellegitur pignus alienare, qui ab
initio contractus pactus est, ut liceret creditori pignus vendere, si pecunia
non solvatur. sed ne creditores ius suum persequi impedirentur neque debitores
temere suarum rerum dominium amittere videantur, nostra constitutione consultum
est et certus modus impositus est, per quem pignorum distractio possit
procedere, cuius tenore utrique parti creditorum et debitorum satis abundeque
provisum est. Nunc admonendi sumus, neque pupillum neque pupillam ullam rem
sine tutoris auctoritate alienare posse. ideoque si mutuam pecuniam alicui sine
tutoris auctoritate dederit non contrahit obligationem, quia pecuniam non facit
accipientis, ideoque vindicari nummi possunt, sicubi extent: sed si nummi, quos
mutuos dedit, ab eo qui accepit bona fide consumpti sunt, condici possunt, si mala
fide, ad exhibendum de his agi potest. at ex contrario omnes res pupillo et
pupillae sine tutoris auctoritate recte dari possunt. ideoque si debitor
pupillo solvat, necessaria est tutoris auctoritas: alioquin non liberabitur.
sed etiam hoc evidentissima ratione statutum est in constitutione, quam ad
Caesarienses advocatos ex suggestione Triboniani, viri eminentissimi,
quaestoris sacri palatii nostri, promulgavimus, qua dispositum est, ita licere
tutori vel curatori debitorem pupillarem solvere, ut prius sententia iudicialis
sine omni damno celebrata hoc permittat. quo subsecuto, si et iudex
pronuntiaverit et debitor solverit, sequatur huiusmodi solutionem plenissima
securitas. sin autem aliter quam disposuimus solutio facta fuerit et pecuniam
salvam habeat pupillus aut ex ea locupletior sit et adhuc eandem summam
pecuniae petat, per exceptionem doli mali summoveri poterit: quodsi aut male
consumpserit aut furto amiserit, nihil proderit debitori doli mali exeptio, sed
nihilo minus damnabitur, quia temere sine tutoris auctoritate et non secundum
nostram dispositionem solverit. sed ex diverso pupilli vel pupillae solvere
sine tutore auctore non possunt, quia id quod solvunt non fit accipientis, cum
scilicet nullius rei alienatio eis sine tutoris auctoritate concessa est.
|