Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iustinianus Imperator
Institutiones

IntraText CT - Text

  • Liber III
    • Titulus XI. De eo cui libertatis causa bona addicuntur.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Titulus XI. De eo cui libertatis causa bona addicuntur.

1. Accessit novus casus successionis ex constitutione divi Marci. nam si hi qui libertatem acceperunt a domino in testamento, ex quo non aditur hereditas, velint bona sibi addici libertatium conservandarum causa, audiuntur. et ita rescripto divi Marci ad Popilium Rufum continetur. Verba rescripti ita se habent:

2. "Si Virginio Valenti, qui testamento suo libertatem quibusdam adscripsit, nemine successore ab intestato existente, in ea causa bona esse coeperunt ut veniri debeant: is cuius de ea re notio est aditus rationem desiderii tui habebit, ut libertatium tam earum quae directo, quam earum quae per speciem fideicommissi relictae sunt, tuendarum gratia addicantur tibi, si idonee creditoribus caveris de solido quod cuique debetur solvendo. et hi quidem quibus directa libertas data est perinde liberi erunt ac si hereditas adita esset: hi autem quos heres rogatus est manumittere a te libertatem consequantur: nisi si non alia condicione velis bona tibi addici quam ut etiam qui directo libertatem acceperunt tui liberti fiant; nam huic etiam voluntati tuae, si ii de quorum statu agitur consentiant, auctoritatem nostram accommodamus. et ne huius rescriptionis nostrae emolumentum alia ratione irritum fiat, si fiscus bona agnoscere voluerit, et hi qui rebus nostris attendunt scient, commodo pecuniario praeferendam libertatis causam, et ita bona cogenda ut libertas his salva sit qui eam adipisci potuerunt si hereditas ex testamento adita esset.".

3. Hoc rescripto subventum est et libertatibus et defunctis, ne bona eorum a creditoribus possideantur et veneant. certe si fuerint ex hac causa bona addicta, cessat bonorum venditio; extitit enim defuncti defensor, et quidem idoneus, qui de solido creditoribus cavet. Inprimis hoc rescriptum totiens locum habet, quotiens testamento libertates datae sunt. quid ergo, si quis intestatus decedens codicillis libertates dederit neque adita sit ab intestato hereditas? favor constitutionis debet locum habere. certe si testatus decedat et codicillis dederit libertatem, competere eam nemini dubium est. Tunc constitutioni locum esse verba ostendunt, cum nemo successor ab intestato existat. ergo quamdiu incertum sit, utrum existat an non, cessabit constitutio: si certum esse coeperit neminem extare, tunc erit constitutioni locus. Si is qui in integrum restitui potest abstinuit se ab hereditate, an, quamvis potest in integrum restitui, potest admitti constitutio? et debet addictio bonorum fieri. quid ergo, si post addictionem libertatum conservandarum causa factam in integrum sit restitutus? utique non erit dicendum revocari libertates quae semel competierunt. Haec constitutio libertatum tuendarum causa introducta est: ergo si libertates nullae sint datae, cessat constitutio. quid ergo, si vivus dedit libertates vel mortis causa et, ne de hoc quaeratur, utrum in fraudem creditorum an non factum sit, idcirco velint addici sibi bona, an audiendi sunt? et magis est, ut audiri debeant, etsi deficiant verba constitutionis. Sed cum multas divisiones eiusmodi constitutioni deesse perspeximus, lata est a nobis plenissima constitutio, in quam multae species collatae sunt, quibus ius huiusmodi successionis plenissimum est effectum, quas ex ipsa lectione constitutionis potest quis cognoscere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License