Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sine nomine
Daretis Phrigii de excidio Troiae historia

IntraText CT - Text

  • Capp. I-IV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. I-IV

1. PELIAS rex, Aesonem fratrem habuit. Aesonis filius erat Jason, virtute praestans: et qui sub ejus regno erant, omnes eos hospites habebat, et ab eis validissime amabatur. Pelias rex, ut vidit Jasonem acceptum esse omnibus, veritus est ne sibi injurias faceret, et se regno ejiceret. Dicit Jasoni Colchis pellem arietis inauratam esse, dignam ejus virtute, ut eam inde auferret, omnia se ei daturum pollicetur. Jason ubi audivit, ut erat fortis animi, et qui loca omnia nosse volebat, atque clariorem se futurum existimabat, si pellem inauratam Colchis abstulisset, dicit Peliae regi se velle eo ire, si vires sociique non deessent. Pelias rex Argum architectum vocari jussit, et ei imperat ut navem aedificaret quam pulcherrimam, ad voluntatem Jasonis. Per totam Graeciam rumor cucurrit, navem aedificari, in qua Colchos eat Jason, pellem auream petiturus. Amici et hospites ad Jasonem venerunt, et pollicentur se una ituros. Jason gratias illis agit: et rogavit ut parati essent, cum tempus superveniret. Jason cum tempus supervenit, literas ad eos misit qui erant polliciti, sese una ituros, et illico convenerunt ad navem, cujus nomen erat Argo. Pelias rex quae opus erant in navim imponi jussit: et hortatus est Jasonem, et qui cum eo ituri erant, ut animo forti irent ad perficiendum quae conati essent. Ea res claritatem Graeciae et ipsis factura videbatur. Demonstrare eos qui cum Jasone profecti sunt, non nostrum est: sed qui vult eos cognoscere, Argonautas legat.

2. Jason, ut ad Phrygiam venit, navem admovit ad portum Simoenta. Deinde omnes exierunt de navi ad terram. Laomedonti regi Trojanorum nuntiatum est, mirandam navim in portum Simoenta intrasse, et in ea juvenes de Graecia advectos esse. Ubi audivit Laomedon rex commotus est, et consideravit commune periculum, si consuescerent Graeci ad sua littora navibus adventare. Mittit itaque ad portum qui dicant ut Graeci de finibus ejus discedant: et si non dicto obedissent, tum sese armis ejecturum de finibus. Jason et qui cum eo venerant graviter tulerunt crudelitatem Laomedontis, sic se ab eo tractari, cum nulla ab illis injuria facta esset: simul et timebant multitudinem barbarorum, si contra imperium conarentur permanere, ne opprimerentur: cum ipsi non essent parati ad praeliandum, navim conscenderunt, a terra recesserunt, Colchos profecti sunt, pellem abstulerunt, domum reversi sunt.

3. Hercules graviter tulit a rege Laomedonte contumeliose sese tractatum, et eos qui una profecti erant Colchos cum Jasone, Spartamque ad Castorem et Pollucem venit. Agit cum his, ut secum suas injurias defendant, ne Laomedon impune ferat, quod illos a terra et portu prohibuisset. Multos adjutores dicit futuros, si se accommodassent. Castor et Pollux omnia promiserunt se facturos esse, quae Hercules vellet. Ab his Salaminam profectus, ad Telamonem venit: rogat eum ut secum ad Trojam eat, et suas injurias secum defendat. Telamon promisit omnibus se paratum, quae Hercules vellet. Inde apud Phthiam profectus est ad Peleum, rogatque eum ut secum eat ad Trojam: pollicitusque est ei Peleus se iturum. Inde Pylum ad Nestorem profectus est; rogat eum Nestor quid venerit. Hercules dicit, quod dolore commotus sit, velle se exercitum in Phrygiam ducere. Nestor Herculem collaudavit, operamque suam pollicitus est. Hercules ubi omnium voluntates intellexit, naves XII. parat, milites eligit. Ubi tempus datum est proficiscendi, literas ad eos quos rogaverat misit, qui cum suis hominibus cum venissent, profecti sunt in Phrygiam: et ad Sigeum noctu accesserunt. Inde Hercules, Telamon, et Peleus exercitum e navibus eduxerunt: qui vero praesidio essent, Castorem, Pollucem, et Nestorem reliquerunt. Laomedon cum equestri copia ad mare venit, et coepit proeliari. Hercules ad Trojam ierat, et imprudentes qui erant in oppido oppugnare coepit. Quod ubi Laomedonti regi nuntiatum est, oppidum ab hostibus oppugnari, Ilium ilico revertitur: et in itinere obvius Graecis factus, ab Hercule occiditur. Telamon primus oppidum Ilium intravit: cui Hercules virtutis causa Hesionam Laomedontis regis filiam dono dedit. Laomedontis filii qui cum eo erant occiduntur. Priamus in Phrygia erat, ubi eum Laomedon ejus pater exercitui praefecerat. Hercules et qui cum eo venerant praedam magnam fecerunt, et ad naves deportaverunt. Inde domum proficisci decreverunt.

4. Telamon Hesionam secum convexit. Hoc ubi Priamo nuntiatum est, patrem occisum, cives direptos, praedam avectam, Hesionam sororem dono datam, graviter tulit tam contumeliose Phrygiam tractatam esse a Graiis. Ilium petit cum Hecuba uxore et liberis Hectore, Alexandro, Deiphobo, Heleno, Troilo, Andromacha, Cassandra, Polyxena. Nam erant et alii filii ex concubinis nati; sed nemo ex regio genere dixit esse, nisi eos qui erant ex legitimis uxoribus. Priamus ut Ilium venit, minime moram fecit, ampliora moenia exstruxit, et civitatem munitissimam reddidit; et militum multitudinem ibi esse fecit, ne per ignorantiam opprimeretur, ita ut Laomedon pater ejus oppressus est. Regiam quoque aedificavit, et ibi Jovi Statori aram consecravit. Hectorem in Paeoniam misit. Ilio portas fecit, quarum nomina haec sunt, Antenoria, Dardania, Ilia, Scaea, Thymbraea, Trojana. Deinde, postquam Ilium stabilitum vidit, tempus expectavit. Ut visum est ei patris injurias ulcisci, Antenorem vocari jubet; dicit ei velle se, eum legatum in Graeciam mittere, cum graves sibi injurias ab his qui cum exercitu venerant factas in Laomedontis patris nece, et in abductione Hesionae pertulisset, omnia tamen aequo animo passurum, si Hesiona ei redderetur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License