Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sine nomine
Daretis Phrigii de excidio Troiae historia

IntraText CT - Text

  • Capp. V-VIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. V-VIII

5. Antenor, ut Priamus imperavit, navim conscendit, et profectus venit Magnesiam ad Peleum. Quem Peleus hospitio triduo recepit, die quarto rogat eum quid venerit. Antenor dicit ea quae a Priamo mandata erant, Graios postulare, ut Hesiona redderetur. Haec ubi Peleus audivit, graviter tulit, eo quod hoc pertinere ad se videbat: jubet eum de finibus suis discedere. Antenor nihil moratus, navim ascendit, iter fecit Salaminam ad Telamonem: rogare eum coepit, ut Priamo sororem Hesionam redderet; non enim esse aequum tam diu in servitute habere regii generis puellam. Telamon Antenori respondit, nihil a se Priamo factum: sed quod virtutis causa donatum sit, se nemini daturum: ob hoc Antenorem insula discedere jubet. Antenor navim conscendit, in Achaiam venit. Inde ad Castorem et Pollucem delatus, coepit ab his postulare, ut Priamo satisfacerent, et ei Hesionam sororem redderent. Castor et Pollux negaverunt injuriam Priamo factam esse, sed Laomedontem eos priorem laesisse: Antenorem discedere jubent. Inde Pylum ad Nestorem venit, dixit Nestori qua de causa venisset. Qui ut audivit, coepit objurgare, cur ausus sit in Graeciam venire, cum a Phrygibus Graeci prius laesi fuissent. Ubi audivit Antenor nil impetrasse, et contumeliose tractari Priamum, navim conscendit, domum reversus est. Priamo regi demonstrat, quomodo unusquisque responderit: et quomodo ab illis tractatus sit: simulque hortatus est Priamum, ut eos bello persequatur.

6. Continuo Priamus filios vocari jubet, et omnes amicos suos, Antenorem, Anchisen, Aenean, Ucalegontem, Bucolionem, Panthum, Lamponem, et omnes filios qui ex concubinis nati erant. Qui ut convenerunt, dixit eis se Antenorem legatum in Graeciam misisse, ut hi sibi satisfacerent quod patrem suum necassent, Hesionam sibi redderent, illos contumeliose tractasse, et Antenorem nihil ab eis impetrasse: verum quoniam suam voluntatem facere noluissent, videri sibi exercitum in Graeciam mittere, qui praedas raperet ab eis; ne barbaros Graeci irrisui haberent. Hortatusque est Priamus liberos suos, ut hujus rei principes forent, maxime Hectorem: erat enim major natu: qui coepit dicere, velle se quidem voluntatem patris exequi, et Laomedontis avi sui necem ulcisci, et quascumque injurias Graeci Trojanis fecissent, ne impunitum id Graiis foret: sed vereri, ne non perficere possent quod conati essent; multos adjutores Graeciae futuros; Europam bellicosos homines habere; Asiam semper in desidia vitam exegisse, et ob id classem non habere.

7. Alexander cohortari coepit, ut classis praeparetur, et in Graeciam mittatur: se rei hujus principem futurum, si pater vellet: in Deorum benignitate se confidere, victis hostibus laude adepta, de Graecia domum rediturum esse. Nam sibi in Ida sylva cum venatum abisset, in somnis Mercurium adduxisse Junonem, Venerem, Minervam, ut inter eas de specie judicaret. Et tunc sibi Venerem pollicitam esse, si suam speciem meliorem harum specie judicaret, daturam se ei uxorem, quae in Graecia speciosior videretur: ubi ita audisset, optimam facie Venerem judicasse: unde sperare debere Priamum, Venerem adjutricem Alexandro futuram. Deiphobus placere sibi dixit Alexandri consilium: et sperare Graecos Hesionam reddituros, et satisfacturos, si, ut dipositum esset, classis in Graeciam mitteretur. Helenus vaticinari coepit, Graios venturos, Ilium eversuros, parentes et fratres hostili manu interituros, si Alexander sibi uxorem de Graecia adduxisset. Troilus minimus natu, non minus fortis quam Hector, bellum geri suadebat, et non debere terreri metu verborum Heleni. Quod omnibus placuit, classem comparari, et in Graeciam proficisci. Priamus Alexandrum et Deiphobum in Paeoniam misit, ut milites eligerent: ad concionem populum venire jubet.

8. Commonefacit filios, ut majores natu minoribus imperarent. Monstravit quas injurias Graeci Trojanis fecissent: ob hoc Antenorem legatum in Graeciam, misisse, ut sibi Hesionam sororem redderent, et satisfacerent Trojanis. Antenorem contumeliose ab eis tractatum: nec quicquam ab his impetrare potuisse. Ob hoc placere sibi, Alexandrum mitti cum classe in Graeciam, qui avi sui mortem et Trojanorum injurias ulcisceretur. Antenorem dicere jussit, quomodo in Graecia tractatus sit. Antenor hortatus est Trojanos, ne horrescerent, ad bellandum in Graeciam suos alacriores fecit. Paucis demonstravit, quae in Graecia gesserat. Priamus dixit, si cui displiceret bellum geri, suam voluntatem ediceret. Tunc Panthus Priamo et propinquis prodit ea quae a patre Euphorbo audierat: si Alexander uxorem de Graecia adduxisset, Trojanis extremum exitium futurum. Sed pulchrius esse in otio vitam degere, quam in tumultu libertatem amittere, et periculum inire. Populus auctoritatem Panthi contemsit: regem dicere jusserunt, quid fieri vellet. Priamus dixit naves praeparandas esse, ut eatur in Graeciam: utensilia quoque populo non deesse. Populus conclamavit per se moram non esse, quo minus regis praeceptis pareatur. Priamus illis magnas gratias egit, concionemque dimisit. Ac mox in Idam sylvam misit, qui materiam succiderent, naves aedificarent. Hectorem in superiorem Phrygiam misit, ut exercitum pararet; et ita praesto esset. Cassandra, postquam audivit patris consilium, dicere coepit quae Trojanis futura essent, si Priamus perseveraret classem in Graeciam mittere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License