9.
Interea tempus
supervenit: naves aedificatae sunt. Milites supervenerunt, quos Alexander et Deiphobus in Paeonia legerant; et
ubi visum est posse navigare, Priamus exercitum alloquitur: Alexandrum
Imperatorem exercitui praeficit, mittit cum eo Deiphobum, Aeneam, Polydamantem.
Imperatque Alexandro, ut primum Spartam accedat, Castorem et Pollucem
conveniat, et ab his petat, ut Hesiona soror ejus reddatur, et satis Trojanis
fiat. Quod si negassent, continuo ad se nuntium dirigat, ut exercitum in
Graeciam possit mittere. Posthaec Alexander in Graeciam navigavit, adducto
secum duce eo qui cum Antenore jam navigaverat. Non multos ante dies, quam
Alexander in Graeciam navigavit, et antequam in insulam Cytheream accederet,
Menelaus rex ad Nestorem Pylum proficiscens, Alexandro in itinere occurrit, et
mirabatur regiam classem quo tenderet. Utrique occurrentes aspexerunt se invicem, inscii quo quisque iret. Castor
et Pollux ad Clytaemnestram ierant, secum Hermionam neptem suam Helenae filiam
abduxerant. Argis Junonis dies festus erat his diebus, quibus Alexander in
insulam Cytheream venit, ubi ad fanum Veneris Dianae sacrificavit. Hi qui in
insula erant mirabantur regiam classem, et interrogabant ab illis qui cum
Alexandro, qui essent, quid venissent. Responderunt illi a Priamo rege
legatum missum ad Castorem et Pollucem, ut eos conveniret.
10.
At vero Helena,
Menelai uxor, cum Alexander in insula Cytherea esset, placuit ei eo ire. Qua de
causa ad littus processit, ubi Dianae et Apollinis fanum est: ibi rem divinam
Helena facere disposuerat. Quod ubi nuntiatum est Alexandro, Helenam ad mare
venisse, conscius formae suae, in conspectu ejus ambulare coepit, cupiens eam
videre. Helenae nuntiatum est, Alexandrum Priami regis filium ad oppidum, ubi
Helena erat, venisse. Quem etiam ipsa videre cupiebat. Et cum se utrique
respexissent, ambo, forma sua incensi, tempus dederunt ut gratias referrent.
Alexander imperat, omnes ut in navibus sint parati: nocte classem solvant, de
fano Helenam eripiant, secum eam auferant. Signo dato fanum invaserunt, Helenam
inviolatam eripiunt, in navem deferunt, et cum ea mulieres aliquas
depraedantur. Quod oppidani cum vidissent, diu pugnaverunt cum Alexandro, ne
Helenam eripere posset. Quos Alexander fretus multitudine sociorum superavit,
fanum exspoliavit, homines secum quamplurimos captivos duxit, in navim
imposuit, classem solvit, domum reverti disposuit, in portum Tenedon pervenit,
ubi Helenam moestam alloquio mitigavit, patri rei gestae nuntium misit. Menelao
postquam in Pylo nuntiatum est, cum Nestore Spartam profectus est, ad
Agamemnonem fratrem misit Argos, rogans ut ad se veniat. Interea Alexander ad
patrem suum cum praeda pervenit, et rei gestae ordinem refert.
11.
Priamus gavisus
est, sperans Graecos causa recuperationis Helenae sororem Hesionam reddituros,
et ea quae inde a Trojanis abstulerant. Helenam moestam consolatus est, et eam
Alexandro conjugem dedit: quam ut aspexit Cassandra, vaticinari coepit,
memorans ea quae ante praedixerat. Quam Priamus abstrahi et includi jussit. Agamemnon postquam, Spartam venit,
fratrem consolatus est, et placuit ut per totam Graeciam conquesturi
mitterentur ad convocandos Graecos, et Trojanis bellum indicendum. Convenerunt
autem hi; Achilles cum Patroclo, Euryalus, Tlepolemus, Diomedes. Postquam
Spartam accesserunt, decreverunt injurias Trojanorum persequi, exercitum et
classem comparare. Agamemnonem
imperatorem et ducem praeficiunt. Hi legatos mittunt, ut tota Graecia
conveniant cum classibus et exercitibus ornati pariter ad Atheniensium portum,
unde pariter ad Trojam proficiscantur, ad defendendas suas injurias. Castor et
Pollux in recenti, postquam audierunt Helenam sororem suam raptam, navem
ascenderunt et secuti sunt. Lesbo navim solverunt; maxima tempestate correpti,
nusquam comparuerunt: postea dictum est, eos immortales factos. Itaque Lesbios
navibus eos usque ad Trojam quaesitum isse, neque eorum vestigia usquam inventa
domi renuntiasse.
12.
Dares Phrygius, qui
hanc historiam scripsit, ait se militasse usque dum Troja capta est: hos se
vidisse cum induciae essent, partim praelio interfuisse. A Dardanis audiisse, qua facie et natura fuissent
Castor et Pollux. Fuerunt autem alter alteri similis, capillo flavo,
oculis magnis, facie pura, bene figurati, corpore deducto. Helenam similem
illis, formosam, animi simplicis, blandam, cruribus optimis, notam inter duo
supercilia habentem, ore pusillo. Priamum regem Trojanorum vultu pulchro,
magnum, voce suavi, aquilino corpore. Hectorem blaesum, candidum, crispum,
strabonem, pernicibus membris, vultu venerabili, barbatum, decentem,
bellicosum, animo magnum, civibus clementem, dignum et amori aptum. Deiphobum
et Helenum similes patri, dissimiles natura: Deiphobum fortem; Helenum
clementem, doctum, vatem. Troilum magnum, pulcherrimum, pro aetate valentem,
fortem, cupidum virtutis. Alexandrum candidum, longum, fortem, oculis
pulcherrimis, capillo molli et flavo, ore venusto, voce suavi, velocem, cupidum
imperii. Aeneam rufum, quadratum, facundum, affabilem, fortem cum consilio,
pium, venustum, oculis hilaribus et nigris. Antenorem longum, gracilem, velocibus membris, versutum, cautum. Hecubam
magnam, aquilino corpore, pulchram, mente virili, justam, piam. Andromacham
oculis claris, candidam, longam, formosam, modestam, sapientem, pudicam,
blandam. Cassandram mediocri statura, ore rotundo, rufam, oculis micantibus,
futurorum praesciam. Polyxenam candidam, altam, formosam, collo longo, oculis
venustis, capillis flavis et longis, compositis membris, digitis prolixis,
cruribus rectis, pedibus optimis, quae forma sua omnes superaret, animo
simplici, largam, dapsilem.
|