41.
Postquam pacta confirmata sunt, Polydamas in oppidum redit, facta
renuntiat, dicit Antenori et Aeneae, ceterisque quibuscum actum erat, ut suos
omnes ad Scaeam portam adducant, noctu Scaeam portam aperiant, lumen ostendant,
exercitum introducant. Antenor et Aeneas noctu ad portam praesto fuerunt,
Neoptolemum susceperunt, exercitui portam reseraverunt, lumen ostenderunt,
fugae praesidium sibi et suis omnibus ut esset postulaverunt. Neoptolemus
irruptionem facit, Trojanos caedit, persequitur Priamum, quem ante aram Jovis
obtruncat. Hecuba, dum fugit cum Polyxena, Aeneae occurrit, Polyxenam ei
tradidit, quam Aeneas ad patrem Anchisem abscondit. Andromacha et Cassandra in
aede Minervae se tegunt. Tota die et nocte Argivi non cessant vastare, praedam
asportare.
42.
Postquam dies illuxit, Agamemnon omnes duces in arcem Minervae convocat:
Diis gratias agit, exercitum collaudat, omnem praedam jubet in medium afferri:
eam se pariter cum omnibus partiturum: simulque exercitum consulit, an placeat
Antenori et Aeneae, cum his qui una patriam prodiderant, servari, quod illis
clam confirmaverant. Exercitus totus
conclamat, placere sibi; itaque convocatis omnibus, omnia sua reddidit. Antenor
rogat Agamemnonem, ut sibi liceat dicere. Agamemnon dicere jubet. Principio
Antenor gratias Grajugenis agit, simulque commemorat Helenum et Cassandram
semper patri bellum dissuasisse, Achilli sepulcrum Helenum dixisse donari, et
dixit Helenum omnia scire. Agamemnon ex concilii sententia Heleno et
Cassandrae libertatem dedit. Helenus pro Hecuba et Andromacha rogare coepit
Agamemnonem, commemorans ab his semper eum dilectum esse. Agamemnon ad
concilium refert: placuit illis libertatem reddi, suaque omnia restitui,
praedam omnem aequaliter dividi: hostias et vota solvere, et quando debeant
domum reverti diem constituere. Ut
dies recessionis advenit, tempestates magnae exortae sunt, et per aliquot dies
remanserunt.
43.
Calchas respondit,
Inferis non esse satisfactum. Neoptolemo in mentem venit, Polyxenam,
cujus causa pater perierat, non esse in regia inventam. Agamemnonem poscit,
conqueritur, accusat exercitum. Antenorem accersiri jubet, imperat ut perquirat
eam et adducat. Is ad Aeneam venit, et diligentius perquirit: utque primum
Argivi proficiscantur, Polyxenam, ut absconditam invenit, ad Agamemnonem
adducit. Agamemnon Neoptolemo illam tradit: isque eam ad tumulum patris
jugulat. Agamemnon iratus Aeneae quod Polyxenam absconderat, cum suis protinus
patria excedere jubet. Aeneas cum suis omnibus navibus proficiscitur, Antenori
terram tradit. Agamemnon postquam profectus est, Helena, post aliquot dies,
moesta magis quam alacris, domum reportatur cum suo Menelao. Helenus cum Hecuba, Andromacha, et Cassandra
Chersonesum petunt.
44.
Hactenus Dares Phrygius
Graecis literis mandavit: nam is ibidem cum Antenoris factione remansit. Pugnatum est annis X. mensibus VIII.
diebus XII. ad Trojam ruerunt ex Argivis, sicut acta diurna indicant, quae
Dares Phrygius descripsit, DCCCVI. millia hominum ad oppidi proditionem. Ex Trojanis CCLXXVIII. millia hominum.
Aeneas profectus navibus quibus Alexander in Graeciam venit, numero XXII. quem
omnis hominum aetas circiter III. M. CCC. secuta est. Antenorem secuti
sunt duo millia et quingenti. Andromacham
et Helenum mille ducenti. Hucusque historia Daretis.
|