I.
1.
In civitate Antiochia rex fuit quidam nomine Antiochus, a quo ipsa civitas
nomen accepit Antiochia. Is habuit unam
filiam, virginem speciosissimam, in qua nihil rerum natura exerraverat, nisi
quod mortalem statuerat.
2.
Quae dum ad nubilem pervenisset aetatem et species et formositas cresceret,
multi eam in matrimonium petebant et cum magna dotis pollicitatione currebant.
Et cum pater deliberaret, cui potissimum filiam suam in matrimonium daret,
cogente iniqua cupididate flamma concupiscentiae incidit in amorem filiae suae
et coepit eam aliter diligere quam patrem oportebat. Qui cum luctatur cum furore,
pugnat cum dolore, vincitur amore; excidit illi pietas, oblitus est se esse
patrem et induit coniugem.
3.
Sed cum sui pectoris vulnus ferre non posset, quadam die prima luce vigilans
inrumpit cubiculum filiae suae, famulos longe excedere iussit, quasi cum filia
secretum conloquium habiturus, et stimulante furore libidinis diu repugnanti
filiae suae nodum virginitatis eripuit, perfectoque scelere evasit cubiculum. Puella vero stans dum miratur scelesti patris
impietatem, fluentem sanguinem coepit celare: sed guttae sanguinis in pavimento
ceciderunt.
1.
Subito
nutrix eius introivit cubiculum. Ut vidit
puellam flebili vultu, asperso pavimento sanguine, roseo rubore perfusam, ait:
"Quid sibi vult iste turbatus animus?" Puella ait: "Cara nutrix,
modo in hoc cubiculo duo nobilia perierunt nomina." Nutrix ignorans ait:
"Domina, quare hoc dicis?" Puella
ait: "Ante legitimam mearum nuptiarum diem saevo scelere violatam
vides". Nutrix ut haec audivit atque vidit, exhorruit atque ait: "Quis tanta
fretus audacia virginis reginae maculavit thorum?" Puella ait:
"Impietas fecit scelus." Nutrix ait: "Cur ergo non indicas
patri?" Puella ait: "Et ubi est pater?" Et ait: "Cara
nutrix, si intellegis quod factum est: periit in me nomen patris. Itaque ne hoc
scelus genitoris mei patefaciam, mortis remedium mihi placet. Horreo, ne haec macula gentibus innotescat."
2.
Nutrix ut vidit puellam mortis remedium quaerere, vix eam blando sermonis
conloquio revocat, ut a propositae mortis immanitate excederet, et invitam
patris sui voluntati satisfacere cohortatur.
1.
Qui cum simulata mente ostendebat se civibus suis pium genitorem, intra
domesticos vero parietes maritum se filiae gloriabatur. Et ut semper impio toro
frueretur, ad expellendos nuptiarum petitores quaestiones proponebat dicens:
"Quicumque vestrum quaestionis meae propositae solutionem invenerit,
accipiet filiam meam in matrimonium, qui autem non invenerit,
decollabitur." Et si quis forte prudentia litterarum quaestionis
solutionem invenisset, quasi nihil dixisset, decollabatur et caput eius super
portae fastigium suspendebatur. Atqui plurimi undique reges, undique patriae
principes propter incredibilem puellae speciem contempta morte properabant.
|