1.
Et cum has crudelitates rex Antiochus exerceret, quidam adulescens locuples
valde, genere Tyrius, nomine Apollonius, navigans attingit Antiochiam,
ingressusque ad regem ita eum salutavit: "Ave, domine rex Antioche!"
Et ait: "Quod pater pius es, ad vota tua festinus perveni; regio genere
ortus peto filiam tuam in matrimonium." Rex ut audivit quod audire nolebat,
irato vultu respiciens iuvenem sic ait ad eum: "Iuvenis, nosti nuptiarum
condicionem?" At ille ait: "Novi et ad portae fastigium vidi." Rex ait:
"Audi ergo quaestionem: scelere vehor, maternam carnem vescor, quaero
fratrem meum, meae matris virum, uxoris meae filium: non invenio." Iuvenis
accepta quaestione paululum discessit a rege; quam cum sapienter scrutaretur,
favente deo invenit quaestionis solutionem; ingressusque ad regem sic ait:
"Domine rex, proposuisti mihi quaestionem; audi ergo solutionem. Quod
dixisti 'scelere vehor', non es mentitus: te respice. Et quod dixisti 'maternam
carnem vescor', nec et hoc mentitus es: filiam tuam intuere."
1.
Rex ut vidit iuvenem quaestionis solutionem invenisse, sic ait ad eum:
"Erras, iuvenis, nihil verum dicis. Decollari quidem mereberis, sed habes triginta
dierum spatium: recogita tecum. Et dum reversus fueris et quaestionis meae
propositae solutionem inveneris, accipies filiam meam in matrimonium."
Iuvenis conturbatum habebat animum, paratamque habens navem ascendit, tendit ad
patriam suam Tyrum.
1.
Et post discessum adulescentis Antiochus rex vocat ad se dispensatorem suum
fidelissimum nomine Taliarchum et dicit ei: "Taliarche, secretorum meorum
fidelissime minister, scias quia Tyrius Apollonius invenit quaestionis meae
solutionem. Ascende ergo navem confestim ad persequendum iuvenem, et dum veneris Tyrum
in patriam eius, inquires inimicum eius, qui eum aut ferro aut veneno
interimat. Postquam reversus fueris, libertatem accipies."
2.
Taliarchus vero hoc audito adsumens pecuniam simulque venenum, navem ascendens
petiit patriam Apollonii. Pervenit innocens tamen Apollonius prior ad patriam
suam et introivit domum et aperto scrinio codicum suorum inquisivit quaestiones
omnium philosophorum omniumque Chaldaeorum. Et dum aliud non invenisset nisi
quod cogitaverat, ad semet ipsum locutus est dicens: "Quid agis, Apolloni?
Quaestionem regis solvisti, filiam eius
non accepisti, sed ideo dilatus es, ut neceris."
3.
Atque ita onerari praecepit naves frumento. Ipse quoque Apollonius cum paucis
comitantibus fidelissimis servis navem occulte ascendit, deferens secum multum
pondus auri atque argenti sed et vestem copiosissimam, et hora noctis
silentissima tertia tradidit se alto pelago.
|