Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sine nomine
Historia Apollonii regis Tyri

IntraText CT - Text

  • Capp. X-XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. X-XII

X.

1. Cumque haec dixisset, perrexerunt in civitatem, et ascendens Apollonius tribunal in foro cunctis civibus et maioribus eiusdem civitatis dixit: "Cives Tharsis, quos annonae penuria turbat et opprimit, ego Tyrius Apollonius relevabo. Credo enim vos huius beneficii memores fugam meam celaturos. Scitote enim me legibus Antiochi regis esse fugatum; sed vestra felicitate faciente hucusque ad vos sum delatus. Dabo itaque vobis centum milia modiorum frumenti eo pretio, quo sum in patria mea eos mercatus, id est octo aereis singulos modios."

2. Cives vero Tharsis, qui singulos modios singulos aureos mercabantur, exhilarati facti adclamationibus gratias agebant certatim accipientes frumentum. Apollonius autem, ne deposita regia dignitate mercatoris videretur adsumere nomen magis quam donatoris, pretium, quod acceperat, utilitati eiusdem civitatis redonavit.

3. Cives vero his tantis beneficiis cumulati optant ei statuam statuere ex aere et eam conlocaverunt in foro, in biga stantem, in dextra manu fruges tenentem, sinistro pede modium calcantem et in base haec scripserunt: TARSIA CIVITAS APOLLONIO TYRIO DONUM DEDIT EO QUOD STERILITATEM SUAM ET FAMEM SEDAVIT.

XI.

1. Et interpositis mensibus sive diebus paucis hortante Stranguillione et Dionysiade, coniuge eius, et premente fortuna ad Pentapolitanas Cyrenaeorum terras adfirmabatur navigare, ut ibi latere posset. Deducitur itaque Apollonius cum ingenti honore ad navem et valedicens hominibus ascendit ratem. Qui dum navigaret, intra duas horas diei mutata est pelagi fides.

Certa non certis cecidere ...
Concita tempestas rutilans inluminat orbem.
Aeolus imbrifero flatu turbata procellis
Corripit arna. Notus picea caligine tectus
Scinditque omne latus pelagique volumina versat.
Volvitur hinc Boreas, nec iam mare sufficit Euro,
Et freta disturbata sibi involvit harena.
... et cum revocato a cardine ponto
Omnia miscentur. Pulsat mare sidera, caelum.
In sese glomeratur hiems; pariterque morantur
Nubila, grando, nives, zephyri, freta, fulgida, nimbi.
Flamma volat vento, mugit mare conturbatum.
Hinc Notus, hinc Boreas, hinc Africus horridus instat.
Ipse tridente suo Neptunus spargit harenas.
Triton terribili cornu cantabat in undis.

XII.

1. Tunc unusquisque sibi rapuit tabulas, morsque nuntiatur. In illa vero caligine tempestatis omnes perierunt. Apollonius vero unius tabulae beneficio in Pentapolitarum est litore pulsus. Interim stans Apollonius in litore nudus intuens tranquillum mare ait: "O Neptune, rector pelagi, hominum deceptor innocentium, propter hoc me reservasti egenum et pauperem, quo facilius rex crudelissimus Antiochus persequatur! Quo itaque ibo? Quam partem petam? Vel quis ignoto vitae dabit auxilium?"

2. Et cum sibimet ipsi increparet, subito animadvertens vidit quendam grandaevum sago sordido circumdatum. Et prosternens se illius ad pedes effusis lacrimis ait: "Miserere mei, quicumque es, succurre naufrago et egeno non humilibus natalibus genito! Et ut scias, cui miserearis, ego sum Tyrius Apollonius, patriae meae princeps. Audi nunc tragoediam calamitatis meae, qui modo genibus tuis provolutus vitae auxilium precor. Praesta mihi ut vivam."

3. Itaque piscator, ut vidit primam speciem iuvenis, misericordia motus erigit eum et tenens manum eius duxit eum intra tecta parietum domus suae et posuit epulas, quas potuit. Et ut plenius misericordiae suae satisfaceret, exuens se tribunarium suum scindit eum in duas partes aequaliter et dedit unam iuveni dicens: "Tolle hoc, quod habeo, et vade in civitatem: forsitan invenies, qui tibi misereatur. Et si non inveneris, huc revertere et mecum laborabis et piscaberis: paupertas quaecumque est, sufficiet nobis. Illud tamen admoneo te, ut si quando deo adnuente redditus fueris natalibus tuis, et tu respicias tribulationem paupertatis meae." Cui Apollonius ait: "Nisi meminero tui, iterum naufragium patiar nec tui similem inveniam!"




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License