Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sine nomine
Historia Apollonii regis Tyri

IntraText CT - Text

  • Capp. XVI-XVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XVI-XVIII

XVI.

1. Apollonius vero universos casus suos exposuit et finito sermone lacrimas effundere coepit. Quem ut vidit rex flentem, respiciens filiam suam ait: "Nata dulcis, peccasti, quod, dum vis nomen et casus adolescentis agnoscere, veteres ei renovasti dolores. Ergo, dulcis et sapiens filia, ex quo agnovisti veritatem, iustum est, ut ei liberalitatem tuam quasi regina ostendas." Puella vero respiciens Apollonium ait: "Iam noster es, iuvenis, depone maerorem; et quia permittit indulgentia patris mei, locupletabo te." Apollonius vero cum gemitu egit gratias.

2. Rex vero videns tantam bonitatem filiae suae valde gavisus est et ait ad eam: "Nata dulcis, me salvum habeas. Iube tibi afferre lyram et aufer iuveni lacrimas et exhilara ad convivium." Puella vero iussit sibi afferri lyram. At ubi eam accepit, cum nimia dulcedine vocis cordarum sonos, melos cum voce miscebat. Omnes convivae coeperunt mirari dicentes: "Non potest esse melius, non esse dulcius plus isto, quod audivimus!"

3. Inter quos solus tacebat Apollonius. Ad quem rex ait: "Apolloni, foedam rem facis. Omnes filiam meam in arte musica laudant, quare tu solus tacendo vituperas?" Apollonius ait: "Domine rex, si permittis, dicam, quod sentio: filia enim tua in artem musicam incidit, sed non didicit. Denique iube mihi dari lyram, et statim scies, quod ante nesciebas." Rex Archistrates dixit: "Apolloni, ut intelligo, in omnibus es locuples."

4. Et induit statum et corona caput coronavit et accipiens lyram introivit triclinium. Et ita fecit, ut discumbentes non Apollonium, sed Apollinem existimarent. Atque ita facto silentio 'arripuit plectrum, animumque accomodat arti.' Miscetur vox cantu modulata cordis. Discumbentes una cum rege in laude clamare coeperunt et dicere: "Non potest melius, non potest dulcius!"

5. Post haec deponens lyram ingreditur in comico habitu et mirabili manu et saltu inauditas actiones expressit. Post haec induit tragicum: et nihilominus admirabiliter complacuit ita, ut omnes amici regis et hoc se numquam audisse testarentur nec vidisse.

XVII.

1. Inter haec filia regis, ut vidit iuvenem omnium artium studiorumque esse cumulatum, vulneris saevo capitur igne. Incidit in amorem infinitum. Et finito convivio sic ait puella ad patrem suum: "Permiseras mihi paulo ante, ut, si quid voluissem, de tuo tamen, Apollonio darem, rex et pater optime!" Cui dixit: "Et permisi et permitto et opto."

2. Permisso sibi a patre, quod ipsa ultro praestare volebat, intuens Apollonium ait: "Apolloni magister, accipe indulgentia patris mei ducenta talenta auri, argenti pondera XL, servos XX et vestem copiosissimam." Et intuens famulos, quos donaverat, dixit: "Afferte quaequae promisi, et praesentibus omnibus exponite in triclinio!" Laudant omnes liberalitatem puellae. Peractoque convivio levaverunt se universi; vale dicentes regi et reginae discesserunt.

3. Ipse quoque Apollonius ait: "Bone rex, miserorum misericors, et tu, regina amatrix studiorum, valete." Et haec dicens respiciens famulos, quos illi puella donaverat, ait: "Tollite, famuli, haec quae mihi regina donavit: aurum, argentum et vestem; et eamus hospitalia quaerentes." Puella vero timens, ne amatum non videns torqueretur, respexit patrem suum et ait: "Bone rex, pater optime, placet tibi, ut hodie Apollonius a nobis locupletatus abscedat, et quod illi dedisti, a malis hominibus ei rapiatur?" Cui rex ait: "Bene dicis, domina; iube ergo ei dari unam zaetam, ubi digne quiescat." Accepta igitur mansione Apollonius bene acceptus requievit, agens deo gratias, qui ei non denegavit regem consolatorem.

XVIII.

1. Sed 'regina' sui 'iam dudum saucia cura' Apolloni figit in 'pectore vultus verbaque', cantusque memor credit 'genus esse deorum'. Nec somnum oculis nec 'membris dat cura quietem'. Vigilans primo mane irrumpit cubiculum patris. Pater videns filiam ait: "Filia dulcis, quid est quod tam mane praeter consuetudinem vigilasti?" Puella ait: "Hesterna studia me excitaverunt. Peto itaque, pater, ut me tradas hospiti nostro Apollonio studiorum percipiendorum gratia." Rex vero gaudio plenus iussit ad se iuvenem vocari. Cui sic ait: "Apolloni, studiorum tuorum felicitatem filia mea a te discere concupivit. Peto itaque, ut desiderio natae meae parueris, et iuro tibi per regni mei vires: quidquid tibi iratum abstulit mare, ego in terris restituam." Apollonius hoc audito docet puellam, sicuti et ipse didicerat.

2. Interposito brevi temporis spatio, cum non posset puella ulla ratione vulnus amoris tolerare, in multa infirmitate membra prostravit fluxa, et coepit iacere imbecillis in toro. Rex ut vidit filiam suam subitaneam valitudinem incurrisse, sollicitus adhibet medicos, qui temptantes venas tangunt singulas corporis partes, nec omnino inveniunt aegritudinis causas.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License