1.
Rex autem post paucos dies tenens Apollonium manu forum petit et cum eo
deambulavit. Iuvenes scolastici III
nobilissimi, qui per longum tempus filiam eius petebant in matrimonium, pariter
omnes una voce salutaverunt eum. Quos videns rex subridens ait illis: "Quid est hoc,
quod una voce me pariter salutastis?" Unus ex ipsis ait: "Petentibus
nobis filiam vestram in matrimonium tu saepius nos differendo fatigas: propter
quod hodie una simul venimus. Elige ex nobis, quem vis habere generum."
2.
Rex ait: "Non apto tempore me interpellastis; filia enim mea studiis vacat
et prae amore studiorum imbecillis iacet. Sed ne videar vos diutius
differre, scribite in codicellos nomina vestra et dotis quantitatem; et dirigo
ipsos codicellos filiae meae, et illa sibi eligat, quem voluerit habere
maritum." Illi tres itaque iuvenes scripserunt nomina sua et dotis
quantitatem. Rex accepit codicellos anuloque suo signavit datque Apollonio
dicens: "Tolle, magister, praeter tui contumeliam hos codicellos et perfer
discipulae tuae: hic enim locus te desiderat."
1.
Apollonius acceptis codicellis pergit domum regiam et introivit cubiculum
tradiditque codicellos. Puella patris agnovit signaculum. Quae ad amores suos sic
ait: "Quid est, magister, quod sic singularis cubiculum introisti?"
Cui Apollonius respondit: "Domina, es nondum mulier et male habes! Sed
potius accipe codicellos patris tui et lege trium nomina petitorum." Puella vero reserato codicello legit, perlectoque
nomen ibidem non legit, quem volebat et amabat. Et respiciens Apollonium ait:
"Magister Apolloni, ita tibi non dolet, quod ego nubam?" Apollonius
dixit: "Immo gratulor, quod habundantia horum studiorum docta et a me
patefacta, deo volente et cui animus tuus desiderat, nubas." Cui puella
ait: "Magister, si amares, utique doleres tuam doctrinam."
2.
Et scripsit codicellos et signatos suo anulo iuveni tradidit. Pertulit Apollonius in forum tradiditque regi. Accepto
codicello rex resignavit et aperuit illum. In quibus rescripserat filia sua:
"Bone rex et pater optime, quoniam clementiae tuae indulgentia permittis
mihi, dicam: illum volo coniugem naufragio patrimonio deceptum. Et si miraris,
pater, quod tam pudica virgo tam impudenter scripserim: per ceram mandavi, quae
pudorem non habet."
1.
Et perlectis codicellis rex ignorans, quem naufragum diceret, respiciens illos
tres iuvenes, qui nomina sua scripserant vel qui dotem in illis codicellis
designaverant, ait illis: "Quis vestrum naufragium fecit?" Unus vero ex iis Ardalio nomine dixit:
"Ego". Alius ait: "Tace, morbus te consumit nec salvus es, cum scio te
coaetaneum meum et mecum litteris eruditum, et portam civitatis numquam existi!
Ubi ergo naufragium fecisti?"
2.
Et cum rex non inveniret, quis eorum naufragium fecisset, respiciens Apollonium
ait: "Tolle, magister Apolloni, hos codicellos et lege. Potest enim fieri,
ut, quod ego non inveni, tu intelligas, quia praesens fuisti."
3.
Apollonius accepto codicello legit et, ut sensit se a regina amari, erubuit. Et rex tenens ei manum
paululum secessit ab eis iuvenibus et ait: "Quid est, magister Apolloni,
invenisti naufragum?" Apollonius ait: "Bone rex, si permittis,
inveni." Et his dictis videns rex faciem eius roseo colore perfusam,
intellexit dictum et ait gaudens: "Quod filia mea cupit, hoc est et meum
votum. Nihil enim in huiusmodi negotio
sine deo agi potest." Et respiciens illos tres iuvenes ait: "Certe dixi
vobis, quia non apto tempore interpellastis. Ite, et dum tempus fuerit, mittam
ad vos." Et dimisit eos a se.
|