1.
Et tenens manum iam genero, non hospiti, ingreditur domum regiam. Ipso autem
Apollonio relicto rex solus intrat ad filiam suam dicens: "Dulcis nata,
quem tibi elegisti coniugem?" Puella vero prostravit se ad pedes patris
sui et ait: "Pater carissime, quia cupis audire natae tuae desiderium:
illum volo coniugem et amo, patrimonio deceptum et naufragum, magistrum meum
Apollonium; cui si non me tradideris, a praesenti perdes filiam!" Et cum
rex filiae non posset ferre lacrimas, erexit eam et alloquitur dicens:
"Nata dulcis, noli de aliqua re cogitare, quia talem concupisti, ad quem
ego, ex quo eum vidi, tibi coniungere optavi. Sed ego tibi vere consentio, quia
et ego amando factus sum pater."
2.
Et exiens foras respiciens Apollonium ait: "Magister Apolloni, quia
scrutavi filiam meam, quid ei in animo resideret nuptiarum causa, lacrimis
fusis multa inter alia mihi narravit dicens et adiurans me ait: 'Iuraveras
magistro meo Apollonio, ut, si desideriis meis vel doctrinis paruisset, dares
illi, quidquid iratum abstulit mare. Modo vero, quia paruit tuis praeceptis et
obsequiis ab ipso tibi factis et meae voluntati in doctrinis, aurum, argentum,
vestes, mancipia aut possessiones non quaerit, nisi solum regnum, quod
putaverat perdidisse, tuo sacramento per meam iunctionem hoc ei tradas!' Unde,
magister Apolloni, peto, ne nuptias filiae meae fastidio habeas!" Apollonius ait:
"Quod a deo est, sit, et si tua est voluntas, impleatur!"
1.
Rex ait: "Diem nuptiarum sine mora statuam." Postera vero die
vocantur amici, invocantur vicinarum urbium potestates, viri magni atque
nobiles. Quibus convocatis in unum pariter rex ait: "Amici, scitis, quare
vos in unum congregaverim?" Qui respondentes dixerunt: "Nescimus." Rex ait:
"Scitote filiam meam velle nubere Tyrio Apollonio. Peto, ut omnibus sit laetitia, quia filia mea
sapientissima sociatur viro prudentissimo." Inter haec diem nuptiarum sine
mora indicit et, quando in unum se coniungerent, praecepit. Quid multa? Dies
supervenit nuptiarum, omnes laeti atque alacres in unum conveniunt. Gaudet rex
cum filia, gaudet et Tyrius Apollonius, qui talem meruit habere coniugem.
Celebrantur nuptiae regio more, decora dignitate. Gaudet universa civitas, exultant
cives, peregrini et hospites; fit magnum gaudium in citharis, lyris et canticis
et organis modulatis cum vocibus.
2.
Peracta laetitia ingens amor fit inter coniuges, mirus affectus, incomparabilis
dilectio, inaudita laetitia, quae perpetua caritate complectitur.
1.
Interpositis autem diebus atque mensibus, cum haberet puella mense iam sexto
ventriculum deformatum, advenit eius sponsus rex Apollonius. Cum spatiatur in litore,
iuncta sibi puellula, vidit navem speciosissimam, et dum utrique eam laudarent
pariter, recognovit eam Apollonius de sua esse patria. Conversus ait ad
gubernatorem: "Dic mihi, si valeas, unde venisti?" Gubernator ait:
"De Tyro". Apollonius ait: "Patriam meam nominasti." Ad
quem gubernator ait: "Ergo tu Tyrius es?" Apollonius ait: "Ut
dicis; sic sum." Gubernator ait: "Vere mihi dignare dicere: noveras aliquem
patriae illius principem, Apollonium nomine?" Apollonius ait: "Ut me
ipsum, sic illum novi." Gubernator non intellexit dictum et ait: "Sic
ego rogo, ut ubicumque eum videris, dic illi: Laetare et gaude, quia rex
saevissimus Antiochus cum filia sua concumbens dei fulmine percussus est; opes
autem et regnum eius servantur regi Apollonio."
2.
Apollonius autem ut audivit, gaudio conversus dixit ad coniugem: "Domina,
quod aliquando mihi naufrago credideras, modo comproba! Peto itaque, coniunx
carissima, ut me permittas proficere et regnum devotum percipere." Coniunx
vero eius, ut audivit eum velle proficere, profusis lacrimis ait: "Care
coniunx, si alicubi in longinquo esses itinere constitutus, certe ad partum meum
festinare debueras; nunc vero, cum sis praesens, disponis me derelinquere? Pariter
navigemus: ubicumque fueris seu in terris seu in mari, vita vel mors ambos nos
capiat!"
3. Et
haec dicens puella venit ad patrem suum, cui sic ait: "Care genitor,
laetare et gaude, quia saevissimus rex Antiochus cum filia sua concumbens a deo
percussus est, opes autem eius cum diademate coniugi meo servatae sunt. Propter quod rogo te satis animo lugenti, permittas
mihi navigare cum viro meo. Et ut libentius mihi permittas: unam remittis, en duas
recipies."
|