1.
Rex vero, ut audivit omnia, gaudens atque exhilaratus est et continuo iubet
naves adduci in litore et omnibus bonis impleri. Praeterea nutricem eius nomine
Lycoridem et obstetricem peritissimam propter partum eius simul navigare
iussit. Et data profectoria deduxit eos ad litus, osculatur filiam et generum
et ventum eis optat prosperum. Reversus est rex ad palatium. Apollonius vero ascendit
naves cum multa familia multoque apparatu atque copia, et flante vento certum
iter navigant.
2. Qui
dum per aliquantos dies totidemque noctes Austri ventorum flatibus diu pelago
detinerentur, nono mense cogente Lucina enixa est puella. Sed secundis rursum
redeuntibus coagulato sanguine conclusoque spiritu subito defuncta est.
3. Quod
cum videret familia cum clamore et ululatu magno, cucurrit Apollonius et vidit
coniugem suam iacentem exanimem, scidit a pectore vestes unguibus et primas
suae adulescentiae discerpit barbulas et lacrimis profusis iactavit se super
corpus eius et coepit amarissime flere atque dicere: "Cara coniunx et
unica regis filia, quid fuit de te? Quid respondebo pro te patri tuo aut quid
de te proloquar, qui me naufragum suscepit pauperem et egenum?"
4. Et
cum haec et his similia defleret atque ploraret fortiter, introivit gubernius,
qui sic ait: "Domine, tu quidem pie facis, sed navis mortuum sufferre non
potest. Iube ergo corpus in pelagus mitti, ut possimus undarum fluctus
evadere." Apollonius vero dictum aegre ferens ait ad eum: "Quid
narras, pessime hominum? Placet tibi, ut eius corpus in pelagus mittam, qui me
naufragum suscepit et egenum?"
5.
Erant ex servis eius fabri, quibus convocatis secari et conpaginari tabulas,
rimas et foramina picari praecepit et facere loculum amplissimum et carta
plumbea obturari iubet eum inter iuncturas tabularum. Quo perfecto loculo
regalibus ornamentis ornat puellam, in loculo composuit, et XX sestertia auri
ad caput eius posuit. Dedit postremo osculum funeri, effudit super eam lacrimas
et iussit infantem tolli et diligenter nutriri, ut haberet in malis suis
aliquod solatium et pro filia sua neptem regi ostenderet.
1.
Iussit loculum mitti in mare cum amarissimo fletu. Tertia die eiciunt undae loculum:
venit ad litus Ephesiorum, non longe a praedio cuiusdam medici, qui in illa die
cum discipulis suis deambulans iuxta litus vidit loculum effusis fluctibus
iacentem et ait famulis suis: "Tollite hunc loculum cum omni diligentia et
ad villam afferte!" Quod cum fecissent famuli, medicus libenter aperuit et
vidit puellam regalibus ornamentis ornatam, speciosam valde et in falsa morte
iacentem et ait: "Quantas putamus lacrimas hanc puellam suis parentibus
reliquisse!" Et videns subito ad caput eius pecuniam positam et subtus
codicillos scriptos ait: "Perquiramus, quid desiderat aut mandat
dolor."
2. Qui
cum resignasset, invenit sic scriptum 'Quicumque hunc loculum invenerit
habentem in eo XX sestertia auri, peto ut X sestertia habeat, X vero funeri
impendat. Hoc enim corpus multas dereliquit lacrimas et dolores amarissimos.
Quodsi aliud fecerit, quam dolor exposcit, ultimus suorum decidat, nec sit, qui
corpus suum sepulturae commendet'.
3.
Perlectis codicillis ad famulos ait: "Praestetur corpori, quod imperat
dolor! Iuravi itaque per spem vitae meae
in hoc funere amplius me erogaturum, quam dolor exposcit." Et haec dicens iubet
continuo instrui rogum.
4. Sed
dum sollicite atque studiose rogus aedificatur atque componitur, supervenit
discipulus medici, aspectu adulescens, sed, quantum ingenio, senex. Hic cum
vidisset speciosum corpus super rogum poni, intuens magistrum ait: "Unde
hoc novum nescio quod funus?" Magister ait: "Bene venisti, haec enim
hora te expectat. Tolle ampullam unguenti et, quod est supremum, defunctae
corpori puellae superfunde."
5. At
vero adulescens tulit ampullam unguenti et ad lectum devenit puellae et
detraxit a pectore vestes, unguentum fudit et omnes artus suspiciosa manu
retractat, sentitque a praecordiis pectoris torporis quietem. Obstupuit iuvenis, quia cognovit puellam in falsa
morte iacere. Palpat venarum indicia, rimatur auras narium; labia labiis probat: sentit
gracile spirantis vitam prope luctare cum morte adultera et ait:
"Supponite faculas per IIII partes." Quod cum fecissent, tentat
lentas igne supposito retrahere manus, et sanguis ille, qui coagulatus fuerat,
per unctionem liquefactus est.
1.
Quod ut vidit iuvenis, ad magistrum suum currit et ait: "Magister, puella,
quam credis esse defunctam, vivit. Et ut facilius mihi credas, spiritum
praeclusum patefaciam." Adhibitis secum viribus tulit puellam in cubiculo
suo et posuit super lectulum, velum divisit, calefecit oleum, madefecit lanam
et effudit super pectus puellae. Sanguis vero ille, qui intus a perfrictione
coagulatus fuerat, accepto tepore liquefactus est coepitque spiritus praeclusus
per medullas descendere. Venis itaque patefactis aperuit puella oculos et
recipiens spiritum, quem iam perdiderat, leni et balbutienti sermone ait:
"Deprecor itaque, medice, ne me contingas aliter, quam oportet contingere:
uxor enim regis sum et regis filia."
2.
Iuvenis ut vidit, quod in arte viderat, quod magistrum fallebat, gaudio plenus
vadit ad magistrum suum et ait: "Veni, magister, en discipuli tui
apodixin." Magister introivit cubiculum et, ut vidit puellam iam vivam,
quam mortuam putabat, ait discipulo suo: "Probo artem, peritiam laudo,
miror diligentiam. Sed audi, discipule:
nolo te artis beneficium perdidisse; accipe mercedem. Haec enim puella secum
attulit pecuniam." Et dedit ei decem sestertia auri; et iussit puellam
salubribus cibis et fomentis recreari.
3. Post
paucos dies, ut cognovit eam regio genere esse ortam, adhibitis amicis in
filiam suam sibi adoptavit. Ut rogavit cum lacrimis, ne ab aliquo
contingeretur, exaudivit eam et inter sacerdotes Dianae feminas seclusit et
collocavit, ubi omnes virgines inviolabiliter servabant castitatem.
|