1.
Inter haec Apollonius cum navigat ingenti luctu, gubernante deo applicuit
Tharsos, descendit ratem et petivit domum Stranguillionis et Dionysiadis. Qui cum eos salutavisset,
omnes casus suos eis dolenter exposuit et ait: "Quantum in amissam
coniugem flebam, tantum in servatam mihi filiam consolabor. Itaque, sanctissimi
hospites, quoniam ex amissa coniuge regnum, quod mihi servabatur, nolo accipere
neque reverti ad socerum, cuius in mari perdidi filiam, sed fungar potius opera
mercatus, commendo vobis filiam meam: cum filia vestra nutriatur et eam cum
bono et simplici animo suscipiatis atque patriae nomine eam cognominetis Tharsiam.
Praeterea et nutricem uxoris meae nomine Lycoridem vobis commendo pariter et
volo, ut filiam meam nutriat atque custodiat."
2. His
dictis tradidit infantem, dedit aurum, argentum et pecunias nec non et vestes
pretiosissimas, et iuravit fortiter nec barbam nec capillos nec ungues
dempturum, nisi prius filiam suam nuptui traderet. At illi stupentes, quod tam graviter iurasset, cum
magna fide se puellam educaturos promittunt. Apollonius vero commendata filia
navem ascendit altumque pelagus petens ignotas et longinquas Aegypti regiones
devenit.
1.
Itaque puella Tharsia facta quinquennis traditur studiis artium liberalibus, et
filia eorum cum ea docebatur: et ingenio et in auditu et in sermone et in morum
honestate docentur.
2.
Cumque Tharsia ad XIIII annorum aetatem venisset, reversa de auditorio invenit
nutricem suam subitaneam valitudinem incurrisse, et sedens iuxta eam casus
infirmitatis eius explorat. Nutrix vero
eius elevans se dixit ei: "Audi aniculae morientis verba suprema, domina
Tharsia; audi et pectori tuo manda. Interrogo namque te, quem tibi patrem aut
matrem aut patriam esse existimas?"
3.
Puella ait: "Patriam Tharsos, patrem Stranguillionem, matrem
Dionysiadem." Nutrix vero eius ingemuit et ait: "Audi, domina mea
Tharsia, stemmata originis tuorum natalium, ut scias, quid post mortem meam
facere debeas. Est tibi patria Tyrus, pater nomine Apollonius, mater vero
Archistratis regis filia. Dum mater tua enixa est, statim redeuntibus secundis
praeclusoque spiritu ultimum fati signavit diem. Quam pater tuus facto loculo
cum ornamentis regalibus et XX sestertiis auri in mare demisit, ut, ubi fuisset
delata, ipsa testis sibi esset. Naves quoque luctantibus ventis cum patre tuo
lugente et te in cunabulis posita pervenerunt ad hanc civitatem. His ergo
hospitibus, Stranguillioni et Dionysiadi, te commendavit pariter cum
vestimentis regalibus et sic votum faciens se neque capillos dempturum neque
ungues, donec te nuptui traderet. Nunc ergo, post mortem meam, si quando tibi
hospites tui, quos tu parentes appellas, forte aliquam iniuriam fecerint,
ascende in forum, et invenies statuam patris tui Apollonii: apprehende statuam
et proclama: 'Ipsius sum filia, cuius est haec statua!' Cives vero memores
beneficiorum patris tui Apollonii liberabunt te e necessitate."
1.
Cui Tharsia ait: "Cara nutrix, testor deum, quod si fortasse aliqui casus
mihi evenissent, antequam haec mihi referres, penitus ego nescissem stirpem
nativitatis meae!" Et cum haec adinvicem confabularentur, nutrix in gremio
puellae emisit spiritum. Puella vero
corpus nutricis suae sepulturae mandavit, lugens eam anno. Et deposito luctu
induit priorem dignitatem et petiit scolam suam et ad studia liberalia reversa
non prius sumebat cibum, nisi primo monumentum intraret ferens ampullam vini et
coronas. Et
ibi manes parentum suorum invocabat.
|