1.
Et dum haec aguntur, quodam die feriato Dionysias cum filia sua nomine
Philomusia et Tharsia puella transibat per publicum. Videntes omnes cives speciem
Tharsiae ornatam, omnibus civibus et honoratis miraculum apparebat, atque omnes
dicebant: "Felix pater, cuius filia est Tharsia, illa vero, quae adhaeret
lateri eius, multum turpis est atque dedecus."
2.
Dionysias vero, ut audivit laudare Tharsiam et suam vituperare filiam in insaniae
furorem conversa est. Et sedens sola coepit cogitare taliter: "Pater eius
Apollonius, ex quo hinc profectus est, habet annos XIIII et nunquam venit ad
suam recipiendam filiam nec nobis misit litteras. Puto, quia mortuus est aut in pelago periit. Nutrix
vero eius decessit. Neminem habeo aemulum. Non potest
fieri nisi ferro aut veneno tollam illam de medio; et ornamentis eius filiam
meam ornabo."
3.
Et dum haec secum cogitat, nuntiatur ei villicum venisse nomine Theophilum.
Quem ad se convocans ait: "Si cupis habere libertatem cum praemio, tolle
Tharsiam de medio." Villicus ait: "Quid enim peccavit virgo
innocens?" Scelesta mulier ait:
"Iam mihi non pares? Tantum fac, quod iubeo. Sin alias, sentias esse contra te
iratos dominum et dominam." Villicus ait: "Et qualiter hoc potest
fieri?" Scelesta mulier ait: "Consuetudo sibi est, ut mox cum de
scola venerit, non prius cibum sumat, antequam monumentum suae nutricis
intraverit. Oportet te ibi cum pugione abscondere, et eam venientem interfice
et proice corpus eius in mare. Et cum adveneris et de hoc facto nuntiaveris,
cum praemio libertatem accipies."
4.
Villicus tulit pugionem et latere suo celat et intuens caelum ait: "Deus,
ego non merui libertatem accipere nisi per effusionem sanguinis virginis
innocentis?" Et haec dicens suspirans et flens ibat ad monumentum nutricis
Tharsiae et ibi latuit.
5.
Puella autem rediens de scola solito more fudit ampullam vini et ingressa
monumentum posuit coronas supra, et dum invocat manes parentum suorum, villicus
impetum fecit et aversae puellae capillos apprehendit et eam iactavit in
terram. Et cum eam vellet percutere, ait ad eum puella: "Theophile, quid
peccavi, ut manu tua innocens virgo moriar?" Cui villicus ait: "Tu
nihil peccasti, sed pater tuus peccavit Apollonius, qui te cum magna pecunia et
vestimentis regalibus reliquit Stranguillioni et Dionysiadi. "Quod puella
audiens eum cum lacrimis deprecata est: "Vitae meae spes aut solatium,
permitte me testari dominum!" Cui villicus ait: "Testare. Et deus
ipse scit voluntate me hoc scelus non facere."
1.
Itaque puella cum dominum deprecatur, subito advenerunt piratae et videntes
hominem armata manu velle eam percutere, exclamaverunt dicentes: "Parce,
barbare, parce et noli occidere! Haec enim nostra praeda est et non tua victima!" Sed
ut audivit villicus vocem, eam dimittit et fugit et coepit latere post
monumentum. Piratae applicantes ad litus tulerunt virginem et colligantes altum
petierunt pelagus.
2.
Villicus post moram rediit, et ut vidit puellam raptam a morte, deo gratias
egit, quod non fecit scelus. Et reversus ad dominam suam ait: "Quod
praecepisti, factum est; comple, quod mihi promiseras." Scelesta mulier
ait: "Homicidium fecisti; insuper et libertatem petis? Revertere ad villam
et opus tuum facito, ne iratos dominum et dominam sentias!" Villicus
itaque, ut audivit, elevans ad caelum oculos dixit: "Tu scis, deus, quod
non feci scelus. Esto iudex inter nos." Et ad villam suam abiit.
3. Tunc
Dionysias apud semet ipsam consiliata pro scelere quod excogitaverat, quomodo
possit facinus illud celare, ingressa ad maritum suum Stranguillionem sic ait:
"Care coniunx, salva coniugem, salva filiam nostram. Vituperia in grandem
me furiam concitaverunt et insaniam, subitoque aput me excogitavi dicens: 'Ecce
iam sunt anni plus XIIII, ex quo nobis suus pater commendavit Tharsiam, et
numquam salutarias nobis misit litteras: forsitan aut afflictione luctus est
mortuus aut certe inter fluctus maris et procellas periit. Nutrix vero eius
defuncta est. Nullum habeo aemulum. Tollam Tharsiam de medio et eius ornamentis nostram
ornabo filiam.' Quod et factum esse scias. Nunc vero propter civium
curiositatem ad praesens indue vestes lugubres, sicut ego facio, et falsis
lacrimis dicamus eam subito dolore stomachi fuisse defunctam. Hic prope in
suburbio faciamus rogum maximum, ubi dicamus eam esse positam."
4.
Stranguillio ut audivit, tremor et stupor in eum irruit, et ita respondit:
"Equidem da mihi vestes lugubres, ut lugeam me, qui talem sum sortitus
sceleratam coniugem. Heu mihi! Pro dolor!" inquit, "Quid faciam, quid
agam de patre eius, quem primo cum suscepissem, cum civitatem istam a morte et
periculo famis liberavit, meo suasu egressus est civitatem; propter hanc
civitatem naufragium incidit, mortem vidit, sua perdidit, exitium penuriae
perpessus est: a deo vero in melius restitutus malum pro bono quasi pius non
excogitavit neque ante oculos illud habuit, sed omnia oblivioni ducens, insuper
adhuc memor nostri in bono, fidem eligens, remunerans nos et pios aestimans,
filiam suam nutriendam tradidit, tantam simplicitatem et amorem circa nos
gerens, ut civitatis nostrae filiae suae nomen imponeret. Heu mihi, caecatus
sum! Lugeam me et innocentem virginem, qui iunctus sum ad pessimam venenosamque
serpentem et iniquam coniugem." Et in caelum levans oculos ait:
"Deus, tu scis, quia purus sum a sanguine Tharsiae, et requiras et
vindices illam in Dionysiade!" Et intuens uxorem suam ait: "Quo,
inimica dei, celare poteris hoc nefandum facinus?"
5.
Dionysias vero induit se et filiam suam vestes lugubres, falsasque fundit
lacrimas et cives ad se convocat, quibus ait: "Carissimi cives, ideo vos
clamavimus, quia spem luminum et labores et exitus annorum nostrorum
perdidimus: id est, Tharsia, quam bene nostis, nobis cruciatus et fletus
reliquit amarissimos; quam digne sepelire fecimus." Tunc pergunt cives,
ubi figuratum fuerat sepulcrum a Dionysiade, et pro meritis ac beneficiis
Apollonii, patris Tharsiae, fabricantes rogum ex aere conlato inscripserunt
taliter: D. M. CIVES THARSI THARSIAE VIRGINI BENEFICIIS TYRII APOLLONII.
1.
Igitur qui Tharsiam rapuerunt, advenerunt in civitatem Mytilenam. Deponiturque
inter cetera mancipia et venalis in foro proponitur. Audiens autem hoc leno,
vir infaustissimus, nec virum nec mulierem voluit emere nisi Tharsiam puellam,
et coepit contendere, ut eam emeret. Sed Athenagora nomine, princeps eiusdem
civitatis, intelligens nobilem et sapientem et pulcherrimam virginem ad venalia
positam, obtulit decem sestertia auri. Sed
leno XX dare voluit. Athenagora obtulit XXX, leno XL, Athenagora L, leno LX,
Athenagora LXX, leno LXXX, Athenagora LXXXX, leno in praesenti dat C sestertia
auri et dicit: "Si quis amplius dederit, X dabo supra." Athenagora
ait: "Ego si cum hoc lenone contendere voluero, ut unam emam, plurium
venditor sum. Sed permittam eum emere, et cum ille eam in prostibulo posuerit,
intrabo prior ad eam et eripiam nodum virginitatis eius vili pretio, et erit
mihi ac si eam emerim."
2.
Quid plura? Addicitur virgo lenoni, a quo introducitur in salutatorio, ubi
habebat Priapum aureum gemmis et auro reconditum, et ait ad eam: "Adora
numen praesentissimum meum." Puella ait: "Numquid Lampsacenus es?" Leno ait:
"Ignoras, misera, quia in domum avari lenonis incurristi?" Puella
vero, ut haec audivit, toto corpore contremuit et prosternens se pedibus eius
dixit: "Miserere mei, domine, succurre virginitati meae! Et rogo te, ne
velis hoc corpusculum sub tam turpi titulo prostituere!"
3. Cui
leno ait: "Alleva te, misera: tu autem nescis, quia apud lenonem et
tortorem nec preces nec lacrimae valent." Et vocavit ad se villicum
puellarum et ait ad eum: "Cella ornetur diligenter, in qua scribatur
titulus: Qui Tharsiam virginem violare voluerit, dimidiam auri libram dabit;
postea vero singulos aureos populo patefit." Fecit villicus, quod iusserat
ei dominus suus leno.
|