Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sine nomine
Historia Apollonii regis Tyri

IntraText CT - Text

  • Capp. XL-XLII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XL-XLII

XL.

1. Athenagora vero ait intra se audito nomine: "Et Tharsia Apollonium nominabat patrem." Et demonstrantibus pueris pervenit ad eum. Quem cum vidisset squalida barba, capite horrido et sordido in tenebris iacentem, submissa voce salutavit eum: "Ave, Apolloni." Apollonius vero putabat se a quoquam de suis contemptum esse; turbido vultu respiciens, ut vidit ignotum sibi hominem honestum et decoratum, texit furorem silentio.

2. Cui Athenagora princeps civitatis ait: "Scio enim te mirari, sic quod nomine te salutaverim. Disce quod princeps huius civitatis sum." Et cum Athenagora nullum ab eo audisset sermonem, item ait ad eum: "Descendi de via in litore ad naviculas contuendas et inter omnes naves vidi navem tuam decenter ornatam, amabili aspectu. Et dum incedo, invitatus sum ab amicis et nautis tuis. Ascendi et libenti animo discubui. Inquisivi dominum navis. Dixerunt te in luctu esse gravi; quod et video. Sed pro desiderio, quo veni ad te, procede de tenebris ad lucem et epulare nobiscum paulisper. Spero autem de deo, quia dabit tibi post hunc tam ingentem luctum ampliorem laetitiam."

3. Apollonius autem luctu fatigatus levavit caput suum et sic ait: "Quicumque es, domine, vade, discumbe et epulare cum meis ac si cum tuis. Ego vero valde afflictus sum meis calamitatibus, ut non solum epulari sed nec vivere desiderarem."

4. Confusus Athenagora subiit de subsannio navis rursus ad navem et discumbens ait: "Non potui domino vestro persuadere, ut ad lucem procederet. Itaque quid faciam, ut eum a proposito mortis revocem? Bene mihi venit in mentem: perge, puer, ad lenonem illum et dic ei, ut mittat ad me Tharsiam."Cumque perrexisset puer ad lenonem, haec leno audiens non potuit eum contemnere, licet autem contra voluntatem, nolens misit illam.

5. Veniente autem Tharsia ad navem videns eam Athenagora ait ad eam: "Veni huc ad me, Tharsia domina; hic est enim ars studiorum tuorum necessaria, ut consoleris dominum navis huius et horum omnium, sedentem in tenebris horteris consolationem recipere, et eum provoces ad lucem exire lugentem coniugem et filiam. Haec est pietatis causa, per quam dominus hominibus fit propitius. Accede ergo ad eum et suade exire ad lucem: forsitan per nos deus vult eum vivere. Si enim hoc potueris facere, XXX dies a lenone te redimam, ut devotae virginitati tuae vacare possis; et dabo tibi insuper decem sestertia auri."

6. Audiens haec puella constanter descendit in subsannio navis ad Apollonium et submissa voce salutavit eum dicens: "Salve, quicumque es, laetare. Non enim aliqua ad te consolandum veni polluta, sed innocens virgo, quae virginitatem meam inter naufragium castitatis inviolabiliter servo."

XLI.

1. His carminibus coepit modulata voce canere:

"Per sordes gradior, sed sordis conscia non sum,
Sicut rosa in spinis nescit compungi mucrone.
Piratae me rapuerunt gladio ferientes iniquo
Lenoni nunc vendita numquam violavi pudorem.
Ni fletus et lucti et lacrimae de amissis inessent,
Nulla me melior, pater si nosset, ubi essem.
Regio sum genere et stirpe propagata piorum,
Sed contemptum habeo et iubeor adeoque laetari!
Fige modum lacrimis, curas resolve dolorum,
Redde oculos caelo et animum ad sidera tolle!
Aderit ille deus creator omnium et auctor;
Non sinit hos fletus casso dolore relinqui!"

2. Ad haec verba levavit caput Apollonius et vidit puellam, et ingemuit et ait: "O me miserum! Quamdiu contra pietatem luctor?" Erigens se ergo adsedit et ait ad eam: "Ago prudentiae et nobilitati tuae maximas gratias; consolationi tuae hanc vicem rependo, ut merito, quandoque si laetari mihi licuerit, te regni mei viribus relevem; et sic forsitan, ut dicis te regiis natalibus ortam, tuis te parentibus repraesento. Nunc ergo accipe aureos ducentos et ac si in lucem produxeris me, gaude. Vade; et rogo, ulterius non me appelles: recentem enim mihi renovasti dolorem."

3. Et acceptis ducentis aureis abscessit de illo loco. Et ait ad eam Athenagora: "Quo vadis, Tharsia? Sine effectu laborasti? Num potuimus facere misericordiam et subvenire homini interficienti se?" Et ait ad eum Tharsia: "Omnia, quaecumque potui, feci, sed datis mihi CC aureis rogavit, ut abscederem, asserens renovato luctus dolore cruciari."

4. Et ait ad eam Athenagora: "Ego tibi modo CCCC aureos dabo, tantum descende ad eum; refunde ei hos CC, quos tibi dedit; provoca eum ad lumen exire dicens ei: "Ego non pecuniam, salutem tuam quaero."

5. Et descendens Tharsia ad eum ait: "Iam si in hoc squalore permanere definisti, pro eo quod pecunia ingenti me honorasti, permitte me tecum in his tenebris miscere sermonem. Si enim parabolarum mearum nodos absolveris, vadem; sin aliter, refundam tibi pecuniam, quam mihi dedisti, et abscedam."

6. At ille ne videretur pecuniam recipere, simul et cupiens a prudenti puella audire sermonem ait: "Licet in malis meis nulla mihi cura suppetit nisi flendi et lugendi, tamen, ut hortamento laetitiae caream, dic quod interrogatura es et abscede. Deprecor, ut fletibus meis spatium tribuas."

XLII.

1. Et ait ad eum Tharsia:

"Est domus in terris, clara quae voce resultat.
Ipsa domus resonat, tacitus sed non sonat hospes.
Ambo tamen currunt, hospes simul et domus una.
Si ergo, ut adseris, rex es in patria tua - nihil enim rege prudentius esse convenit -, solve mihi quaestionem."

2. Et agitans caput Apollonius ait: "Ut scias me non esse mentitum: domus, quae in terris resonat, unda est; hospes huius domus tacitus piscis est, qui simul cum domo currit."

3. Admiratur puella hinc in explanatione magna vere regem esse et acrioribus eum quaestionibus pulsat et ait:

"Dulcis amica ripae, semper vicina profundis,
Suave canens Musis, nigro perfusa colore
Nuntia sum linguae digitis signata magistri."

Et ait ad eam Apollonius: "Dulcis amica dei, quae cantus suos mittit ad caelum, canna est, ripae semper vicina, quia iuxta aquas sedes collocatas habet. Haec nigro perfusa colore nuntia est linguae, quod vox per eam transit."

Item ait ad eum puella:

"Longa feror velox, formosae filia silvae,
Innumera pariter comitum stipata caterva.
Curro vias multas, vestigia nulla relinquo."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License