1.
Item agitans caput Apollonius ait ad eam: "O si liceret mihi longum
deponere luctum, ostenderem tibi quae ignoras. Tamen respondeo quaestionibus
tuis: miror enim te in tam tenera aetate talem prudentiam habere. Nam longa
quae fertur arbor est navis, formosae filia silvae; fertur velox vento
pellente, stipata catervis; currit vias multas, sed vestigia nulla
relinquit."
2. Item
puella inflammata prudentia quaestionum ait ad eum:
"Per
totas aedes innoxius introit ignis:
Circumdat flammis hinc inde vallata, nec uror.
Nuda domus
est et nudus ibi convenit hospes."
Ait ad eam
Apollonius: "Ego si istum luctum possem deponere, innocens intrarem per
istum ignem. Intrarem enim balneum, ubi hinc inde flammae per tubulos surgunt;
ubi nuda domus est, quia nihil intus habet praeter sedilia; ubi nudus sine
vestibus ingreditur hospes."
Item ait ad eum puella:
"Mucro mihi geminus ferro coniungitur uno.
Cum vento lucto, cum gurgite pugno profundo.
Scrutor
aquas medias, imas quoque mordeo terras."
Respondit ei
Apollonius: "Quae te sedentem in hac nave continet, ancora est, quae
mucrone gemino ferro coniungitur uno; quae cum vento luctatur et cum gurgite
profundo; quae aquas medias scrutatur, imas quoque morsu tenens terras."
Item ait ad eum
puella:
"Ipsa
gravis non sum, lymphae mihi pondus inhaeret.
Viscera tota tument patulis diffusa cavernis.
Intus lympha latet, sed non se sponte profundit."
Respondit ei
Apollonius: "Spongia cum sit levis, aqua gravata tumet patulis diffusa
cavernis, quae se non sponte profundit."
Item ait ad eum
puella:
"Non sum
compta comis et non sum compta capillis.
Intus enim mihi crines sunt, quos non videt ullus.
Me manibus mittunt manibusque remittor in auras."
Apollonius ait:
"Hanc ego Pentapoli naufragus habui ducem, ut regi amicusefficerer.
Nam sphaera est, quae non est vincta comis et non est nudata capillis, quia
intus plena est; haec manibus missa manibusque remittitur."
Item ait ad eum puella:
"Nulla mihi certa est, nulla est
peregrina figura.
Fulgor inest intus radianti luce coruscus,
Qui nihil ostendit, nisi si quid viderit ante."
Respondens Apollonius ait: "Nulla certa
figura est speculo, quia mutatur aspectu; nulla peregrina figura, quia hoc
ostendit, quod contra se habet."
Item ait puella ad eum:
"Quattuor
aequales currunt ex arte sorores
Sic quasi certantes, cum sit labor omnibus unus.
Cum prope sint pariter, non se pertingere
possunt."
Et ait ad eam
Apollonius: "Quattuor similes sorores forma et habitu rotae sunt, quae ex
arte currunt quasi certantes; et cum sint sibi prope, nulla nullam potest
contingere."
Item ait ad eum puella:
"Nos sumus, ad caelum quae scandimus
alta petentes
Concordi fabrica quas unus conserit ordo.
Quicumque alta petunt, per nos comitantur ad auras."
Et ait ad eam Apollonius: "Per deum te
obtestor, ne ulterius me ad laetandum provoces, ne videar insultare mortuis
meis. Nam gradus scalae alta petentes, aequales mansione manentes uno ordine conseruntur;
et alta quicumque petunt, per eos comitantur ad auras."
1.
Et his dictis ait: "Ecce habes alios centum aureos, et recede a me, ut
memoriam mortuorum meorum defleam." At vero puella dolens tantae
prudentiae virum mori velle, refundens aureos in sinum et adprehendens lugubrem
vestem eius ad lucem conabatur trahere. At
ille impellens eam conruere fecit. Quae cum cecidisset, de naribus eius sanguis
coepit egredi, et sedens puella coepit flere et cum magno maerore dicere:
"O ardua potestas caelorum, quae me pateris innocentem tantis
calamitatibus ab ipsis cunabulis fatigari! Nam statim ut nata sum in mari inter
fluctus et procellas, parturiens me mater mea secundis ad stomachum redeuntibus
coagulato sanguine mortua est, et sepultura ei terrae denegata est. Quae tamen
ornata a patre meo regalibus ornamentis et deposita in loculum cum viginti
sestertiis auri Neptuno est tradita. Me namque in cunabulis posita,
Stranguillioni impio et Dionysiadi eius coniugi a patre meo sum tradita cum
ornamentis et vestibus regalibus, pro quibus usque ad necis veni perfidiam et
iussa sum puniri a servo uno infami nomine Theophilo. At ille dum voluisset me
occidere, eum deprecata sum, ut permitteret me testari dominum. Quem cum
deprecor, piratae superveniunt, qui me vi auferunt et ad istam deferunt
provinciam. Atque lenoni impio sum vendita."
1.
Cumque haec et his similia puella flens diceret, in amplexu illius ruens
Apollonius coepit flens prae gaudio ei dicere: "Tu es filia mea Tharsia,
tu es spes mea unica, tu es lumen oculorum meorum, quo me consolatus sum, dum
flens per quattuordecim annos matrem tuam lugeo. Iam laetus moriar, quia rediviva spes mihi est reddita." Alta
voce clamabat dicens: "Currite, famuli, currite, amici, currite, omnes, et
miseriae meae finem imponite! Inveni quam perdideram, scilicet unicam filiam
meam."
2.
Audito clamore famuli currerunt, currit inter illos Athenagora princeps, et
descendentibus illis in navem, invenerunt illum flentem prae gaudio super
collum filiae suae et dicentem: "Ecce filia mea, quam lugeo, dimidium
animae meae! Iam volo vivere. " Omnes prae gaudio cum eo flebant. Tunc erigens
se Apollonius, proiectis vestibus lugubribus, indutus est vestibus mundissimis
et omnes dixerunt: "O domine, quam similis est filia tua vobis! Si non esset aliud experimentum, sufficeret eius
similitudo ad probandum eam esse filiam tuam!"
3.
Tunc filia bis, ter, quater osculata est patrem et ait: "O pater,
benedictus deus, qui mihi gratiam dedit, quod te videre potero, tecum vivere,
tecum mori!" Et narravit ei, quomodo a lenone comparata et in lupanari
esset posita, et quomodo deus virginitatem suam custodivit. Audiens haec
Athenagora, timens scilicet, ne filiam alteri in uxorem daret, misit se ad
pedes Apollonii dicens: "Adiuro te per deum vivum, qui te patrem filiae
restituit, ne alteri filiam des in coniugem nisi mihi; sum enim princeps huius
civitatis, meo auxilio virgo permansit et me duce te patrem agnovit."
4.
Cui Apollonius ait: 'Non possum tibi esse contrarius, quia multa pro filia mea
fecisti, et ideo opto, ut sit uxor tua. Et tunc restat, ut vindicem me a
lenone.Pereat haec
civitas!" At ubi auditum est ab Athenagora principe, in publico, in foro,
in curia clamare coepit et dicere: "Currite, cives et nobiles, ne pereat
ista civitas!"
|