1.
Concursus magnus et ingens factus est, et tanta commotio fuit populi, ut nullus
omnino domi remaneret, neque vir neque femina. Omnibus autem convenientibus
dixit Athenagora: "Cives Mutilenae civitatis, sciatis Tyrium Apollonium
huc venisse, et ecce classes navium properant cum multis armatis eversuris
istam provinciam causa lenonis infaustissimi, qui Tharsiam ipsius emit filiam
et in prostibulo posuit. Ut ergo salvetur ista civitas, mittatur, et vindicet
se de uno infami, ut non omnes periclitemur."
2. His
auditis populi ab auriculis eum comprehenderunt. Ducitur leno ad forum vinctis a tergo manibus. Fit tribunal ingens in
foro, et induentes Apollonium regalem vestem deposito omni squalore luctus,
quod habuit, atque detonso capite diadema imponunt ei et cum filia sua Tharsia
tribunal ascendit. Et tenens eam in amplexu coram omni populo lacrimis
impediebatur loqui.
3.
Athenagora autem vix manu impetrat ad plebem, ut taceant. Quibus silentibus ait Athenagora: "Cives
Mutilenae, quos repentina pietas in unum congregavit: videte Tharsiam a patre
suo esse cognitam, quam leno cupidissimus ad nos expoliandos usque in hodiernum
diem depressit; quae vestra pietate virgo permansit. Ut ergo plenius vestrae
felicitati gratias referat, eius procurate vindictam."
4.
At vero omnes una voce clamaverunt dicentes: "Leno vivus ardeat et bona
omnia eius puellae addicantur!" Atque his dictis leno igni est traditus. Vilicus
vero eius cum universis puellis et facultatibus Tharsiae virgini traditur. Cui ait Tharsia: "Redonavi tibi vitam, quia
beneficio tuo virgo permansi." Cui donavit pro hoc beneficio ducenta
talenta auri et libertatem. Deinde cunctis puellis coram se praesentatis dixit:
"Quicquid de corpore vestro illi infausto contulistis, ut habeatis vobis,
illud redonavi, et quia mecum verum tamen servistis, ex hoc iam mecum liberae
estote."
1.
Erigens ergo se Tyrius Apollonius his dictis populo alloquitur: "Gratias
pietati vestrae refero, venerandi et piissimi cives, quorum longa fides
pietatem praebuit et quietem tribuit et salutem et exhibuit gloriam. Vestrum est, quod fraudulenta mors cum suo luctu
detecta est; vestrum est, quod virginitas nulla bella sustinuit; vestrum est,
quod paternis amplexibus unica restituta est filia. Pro hoc tanto munere
condono huic civitati vestrae ad restauranda omnia moenia auri talenta C."
Et haec dicens eis in praesenti dari iussit. At vero cives accipientes aurum
fuderunt ei statuam stantem et caput lenonis calcantem, filiam suam in dextro
brachio tenentem, et in ea scripserunt: TYRIO APOLLONIO RESTITUTORI MOENIUM
NOSTRORUM ET THARSIAE PUDICISSIME VIRGINITATEM SERVANTI ET CASUM VILISSIMUM
INCURRENTI UNIVERSUS POPULUS OB NIMIUM AMOREM AETERNUM DECUS MEMORIAE DEDIT.
2. Quid
multa? Intra paucos dies tradidit filiam suam Athenagorae principi cum ingenti
honore ac civitatis laetitia.
1.
Et exinde cum suis omnibus et cum genero atque filia navigavit, volens per
Tharsum proficiscens redire ad patriam suam. Vidit in somnis quendam angelico
habitu sibi dicentem: "Apolloni, dic gubernatori tuo, ad Ephesum iter dirigat;
ubi dum veneris, ingredere templum Dianae cum filia et genero, et omnes casus
tuos, quos a iuvenili aetate es passus, expone per ordinem. Post haec veniens
Tharsos vindica innocentem filiam tuam."
2. Expergefactus
Apollonius excitat filiam et generum et indicat somnium. At illi dixerunt:
"Fac, domine, quod iubet." Ille
vero iubet gubernatorem suum Ephesum petere. Perveniunt felici cursu.
Descendens Apollonius cum suis templum Dianae petit, in quo templo coniunx eius
inter sacerdotes principatum tenebat. Erat enim effigie satis decora et omni
castitatis amore assueta, ut nulla tam grata esset Dianae nisi ipsa.
Interveniens Apollonius in templum Dianae cum suis rogat sibi aperiri
sacrarium, ut in conspectu Dianae omnes casus suos exponeret. Nuntiatur hoc
illi maiori omnium sacerdotum, venisse nescio quem regem cum genero et filia
cum magnis donis, talia volentem in conspectu Dianae recitare.
3.
At illa audiens regem advenisse induit se regium habitum, ornavit caput gemmis
et in veste purpurea venit, stipata catervis famularum. Templum ingreditur.
Quam videns Apollonius cum filia sua et genero corruerunt ante pedes eius. Tantus enim
splendor pulcritudinis eius emanabat, ut ipsam esse putarent deam Dianam.
4.
Interea aperto sacrario oblatisque muneribus coepit in conspectu Dianae haec
effari atque cum fletu magno dicere: "Ego cum ab adulescentia mea rex
nobilis appellarer et ad omnem scientiam pervenissem, quae a nobilibus et
regibus exercetur, regis iniqui Antiochi quaestionem exsolvi, ut filiam eius in
matrimonio acciperem. Sed ille foedissima sorde sociatus ei, cuius pater a
natura fuerat constitutus, per impietatem coniunx effectus est atque me
machinabatur occidere. Quem dum fugio, naufragus factus sum et eo usque a
Cyrenensi rege Archistrate susceptus sum, ut filiam suam meruissem accipere. Quae mecum ad regnum percipiendum venire desiderans,
hanc filiam parvulam enixa est, quam coram te, magna Diana, praesentari in
somnis angelo admonente iussisti. Postquam in navi eam peperit, emisit
spiritum. Indui eam honestum regium dignumque habitum sepulturae et in loculum
deposui cum XX sestertiis auri, ut ubi inventa fuisset, ipsa sibi testis esset,
ut digne sepeliretur.
5.
Hanc vero meam filiam commendavi iniquissimis hominibus Stranguillioni et
Dionysiadi, et luxi in Aegypto per annos XIIII uxorem flens fortiter, et postea
veni, ut filiam meam reciperem. Dixerunt mihi, quod esset mortua. Iterum cum redivivo
involverer luctu, post matris atque filiae mortem cupienti exitum vitam mihi
reddidisti."
|