1.
Cumque haec et his similia Apollonius narrans diceret, mittit vocem magnam
clamans uxor eius dicens "Ego sum coniunx tua Archistratis regis
filia!" Et mittens se in amplexus eius coepit dicere: "Tu es Tyrius
Apollonius meus, tu es magister, qui docta manu me docuisti, tu es, qui me a
patre meo Archistrate accepisti, tu es, quem adamavi non libidinis causa, sed
sapientiae ducem! Ubi est filia mea?" Et ostendit ei Tharsiam et dixit ei: "Ecce,
haec est."
2.
Sonat in tota Epheso, Tyrium Apollonium recognovisse suam coniugem, quam ipsi sacerdotem
habebant. Et facta est laetitia omni civitati maxima, coronantur plateae,
organa disponunter, fit a civibus convivium, laetantur omnes pariter. Et
constituit loco suo ipsa sacerdotem, quae ei secunda erat et cara. Et cum
omnium Ephesiorum gaudio et lacrimis, cum planctu amarissimo eo, quod eos
relinqueret, vale dicens cum marito et filia et genero navem ascendit.
1.
Et constituit in loco suo regem Athenagoram generum suum, et cum eodem et filia
et coniuge et cum exercitu navigans Tharsum civitatem venit. Apollonius statim iubet
comprehendere Stranguillionem et Dionysiadem, et sedens pro tribunali in foro
adduci sibi illos praecepit. Quibus adductis coram omnibus Apollonius ait:
"Cives beatissimi Tharsi, numquid Tyrius Apollonius alicui vestrum in
aliqua re ingratus extitit?" At illi una voce clamaverunt dicentes:
"Te regem, te patrem patriae et diximus et in perpetuum dicimus; pro te
mori optavimus et optamus, cuius ope famis periculum vel mortem transcendimus. Hoc et statua tua a nobis posita in biga
testatur."
2.
Apollonius ait ad eos: "Commendavi filiam meam Stranguillioni et
Dionysiadi suae coniugi; hanc mihi reddere nolunt." Stranguillio ait:
"Per regni tui clementiam, quia fati munus implevit." Apollonius ait:
"Videte, cives Tharsi, non sufficit, quantum ad suam malignitatem, quod
homicidium perpetratum fecerunt: insuper et per regni mei vires putaverunt
periurandum. Ecce ostendam vobis; ex hoc, quod visuri estis, et testimoniis vobis
probabo." Et proferens filiam Apollonius coram omnibus populis ait:
"Ecce, adest filia mea Tharsia!" Mulier mala, ut vidit eam, scelesta
Dionysias imo corpore contremuit. Mirantur cives. Tharsia iubet in conspectu suo
adduci Theophilum villicum. Quique cum adductus fuisset, ait ad eum Tharsia:
"Theophile, si debitis tormentis et sanguini tuo cupis esse consultum et a
me mereri indulgentiam, clara voce dicito, quis tibi allocutus est, ut me
interficeres!" Theophilus ait: "Domina mea Dionysias."
3. Tunc
omnes cives, sub testificatione confessione facta et addita vera ratione
confusi rapientes Stranguillionem et Dionysiadem tulerunt extra civitatem et
lapidibus eos occiderunt et ad bestias terrae et volucres caeli in campo
iactaverunt, ut etiam corpora eorum terrae sepulturae negarentur. Volentes
autem Theophilum occidere, interventu Tharsiae non tangitur. Ait enim Tharsia:
"Cives piissimi, nisi ad testandum dominum horarum mihi spatia tribuisset,
modo me vestra felicitas non defendisset." Tum a praesenti Theophilo libertatem cum praemio donavit.
1.
Itaque Apollonius pro hac re ad laetitiam populo addens munera restaurat
universa. Thermas publicas, moenia, murorum turres restituens moratur ibi cum
suis omnibus diebus XV. Postea vero vale dicens civibus navigat ad Pentapolim
Cyrenaeam; pervenit feliciter. Ingreditur ad regem Archistratem, socerum suum.
Et vidit Archistrates filiam cum marito et Tharsiam neptem suam cum marito;
regis filios venerabatur, et osculo suscipit Apollonium et filiam suam, cum
quibus iugiter integro uno anno laetatus est perdurans. Post haec perfecta aetate moritur in eorum manibus,
dimittens medietatem regni sui Apollonio et medietatem filiae suae.
2.
In illo tempore peractis omnibus iuxta mare deambulat Apollonius. Vidit
piscatorem illum, a quo naufragus susceptus fuerat, qui ei medium suum dedit
tribunarium, et iubet famulis suis, ut eum comprehenderent et ad suum ducerent
palatium. Tunc, ut vidit se piscator trahi ad palatium, se putavit ad
occidendum praeberi. Sed ubi ingressus est palatium, Tyrius Apollonius sedens
cum sua coniuge eum ad se praecepit adduci et ait ad coniugem: "Domina
regina et coniunx pudica, hic est paranymphus meus, qui mihi opem tribuit et,
ut ad te venirem, iter ostendit." Et intuens eum Apollonius ait: "O
benignissime vetule, ego sum Tyrius Apollonius, cui tu dedisti dimidium tuum
tribunarium." Et donavit ei ducenta sestertia auri, servos et ancillas, vestes et
argentum secundum cor suum, et fecit eum comitem, usque dum viveret.
3.
Hellenicus autem qui, quando persequebatur eum rex Antiochus, indicaverat ei
omnia et nihil ab eo recipere voluit, secutus est eum et procedenti Apollonio
obtulit se et ei dixit: "Domine rex, memor esto Hellenici servi tui!"
At ille adprehendens manum eius erexit eum et suscepit osculo; et fecit eum
comitem et donavit illi multas divitias.
4. His
rebus expletis genuit de coniuge sua filium, quem regem in loco avi sui
Archistratis constituit. Ipse autem cum sua coniuge vixit annis LXXIIII et
tenuit regnum Antiochiae et Tyri et Cyrenensium; et quietam atque felicem vitam
vixit cum coniuge sua. Peractis annis,
quot superius diximus, in pace atque senectute bona defuncti sunt.
Explicit liber Apollonii
|