Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sine nomine Historia Apollonii regis Tyri IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XXXI-XXXIIIXXXI.1. Et dum haec aguntur, quodam die feriato Dionysias cum filia sua nomine Philomusia et Tharsia puella transibat per publicum. Videntes omnes cives speciem Tharsiae ornatam, omnibus civibus et honoratis miraculum apparebat, atque omnes dicebant: "Felix pater, cuius filia est Tharsia, illa vero, quae adhaeret lateri eius, multum turpis est atque dedecus." 2. Dionysias vero, ut audivit laudare Tharsiam et suam vituperare filiam in insaniae furorem conversa est. Et sedens sola coepit cogitare taliter: "Pater eius Apollonius, ex quo hinc profectus est, habet annos XIIII et nunquam venit ad suam recipiendam filiam nec nobis misit litteras. Puto, quia mortuus est aut in pelago periit. Nutrix vero eius decessit. Neminem habeo aemulum. Non potest fieri nisi ferro aut veneno tollam illam de medio; et ornamentis eius filiam meam ornabo." 3. Et dum haec secum cogitat, nuntiatur ei villicum venisse nomine Theophilum. Quem ad se convocans ait: "Si cupis habere libertatem cum praemio, tolle Tharsiam de medio." Villicus ait: "Quid enim peccavit virgo innocens?" Scelesta mulier ait: "Iam mihi non pares? Tantum fac, quod iubeo. Sin alias, sentias esse contra te iratos dominum et dominam." Villicus ait: "Et qualiter hoc potest fieri?" Scelesta mulier ait: "Consuetudo sibi est, ut mox cum de scola venerit, non prius cibum sumat, antequam monumentum suae nutricis intraverit. Oportet te ibi cum pugione abscondere, et eam venientem interfice et proice corpus eius in mare. Et cum adveneris et de hoc facto nuntiaveris, cum praemio libertatem accipies." 4. Villicus tulit pugionem et latere suo celat et intuens caelum ait: "Deus, ego non merui libertatem accipere nisi per effusionem sanguinis virginis innocentis?" Et haec dicens suspirans et flens ibat ad monumentum nutricis Tharsiae et ibi latuit. 5. Puella autem rediens de scola solito more fudit ampullam vini et ingressa monumentum posuit coronas supra, et dum invocat manes parentum suorum, villicus impetum fecit et aversae puellae capillos apprehendit et eam iactavit in terram. Et cum eam vellet percutere, ait ad eum puella: "Theophile, quid peccavi, ut manu tua innocens virgo moriar?" Cui villicus ait: "Tu nihil peccasti, sed pater tuus peccavit Apollonius, qui te cum magna pecunia et vestimentis regalibus reliquit Stranguillioni et Dionysiadi. "Quod puella audiens eum cum lacrimis deprecata est: "Vitae meae spes aut solatium, permitte me testari dominum!" Cui villicus ait: "Testare. Et deus ipse scit voluntate me hoc scelus non facere." XXXII.1. Itaque puella cum dominum deprecatur, subito advenerunt piratae et videntes hominem armata manu velle eam percutere, exclamaverunt dicentes: "Parce, barbare, parce et noli occidere! Haec enim nostra praeda est et non tua victima!" Sed ut audivit villicus vocem, eam dimittit et fugit et coepit latere post monumentum. Piratae applicantes ad litus tulerunt virginem et colligantes altum petierunt pelagus. 2. Villicus post moram rediit, et ut vidit puellam raptam a morte, deo gratias egit, quod non fecit scelus. Et reversus ad dominam suam ait: "Quod praecepisti, factum est; comple, quod mihi promiseras." Scelesta mulier ait: "Homicidium fecisti; insuper et libertatem petis? Revertere ad villam et opus tuum facito, ne iratos dominum et dominam sentias!" Villicus itaque, ut audivit, elevans ad caelum oculos dixit: "Tu scis, deus, quod non feci scelus. Esto iudex inter nos." Et ad villam suam abiit. 3. Tunc Dionysias apud semet ipsam consiliata pro scelere quod excogitaverat, quomodo possit facinus illud celare, ingressa ad maritum suum Stranguillionem sic ait: "Care coniunx, salva coniugem, salva filiam nostram. Vituperia in grandem me furiam concitaverunt et insaniam, subitoque aput me excogitavi dicens: 'Ecce iam sunt anni plus XIIII, ex quo nobis suus pater commendavit Tharsiam, et numquam salutarias nobis misit litteras: forsitan aut afflictione luctus est mortuus aut certe inter fluctus maris et procellas periit. Nutrix vero eius defuncta est. Nullum habeo aemulum. Tollam Tharsiam de medio et eius ornamentis nostram ornabo filiam.' Quod et factum esse scias. Nunc vero propter civium curiositatem ad praesens indue vestes lugubres, sicut ego facio, et falsis lacrimis dicamus eam subito dolore stomachi fuisse defunctam. Hic prope in suburbio faciamus rogum maximum, ubi dicamus eam esse positam." 4. Stranguillio ut audivit, tremor et stupor in eum irruit, et ita respondit: "Equidem da mihi vestes lugubres, ut lugeam me, qui talem sum sortitus sceleratam coniugem. Heu mihi! Pro dolor!" inquit, "Quid faciam, quid agam de patre eius, quem primo cum suscepissem, cum civitatem istam a morte et periculo famis liberavit, meo suasu egressus est civitatem; propter hanc civitatem naufragium incidit, mortem vidit, sua perdidit, exitium penuriae perpessus est: a deo vero in melius restitutus malum pro bono quasi pius non excogitavit neque ante oculos illud habuit, sed omnia oblivioni ducens, insuper adhuc memor nostri in bono, fidem eligens, remunerans nos et pios aestimans, filiam suam nutriendam tradidit, tantam simplicitatem et amorem circa nos gerens, ut civitatis nostrae filiae suae nomen imponeret. Heu mihi, caecatus sum! Lugeam me et innocentem virginem, qui iunctus sum ad pessimam venenosamque serpentem et iniquam coniugem." Et in caelum levans oculos ait: "Deus, tu scis, quia purus sum a sanguine Tharsiae, et requiras et vindices illam in Dionysiade!" Et intuens uxorem suam ait: "Quo, inimica dei, celare poteris hoc nefandum facinus?" 5. Dionysias vero induit se et filiam suam vestes lugubres, falsasque fundit lacrimas et cives ad se convocat, quibus ait: "Carissimi cives, ideo vos clamavimus, quia spem luminum et labores et exitus annorum nostrorum perdidimus: id est, Tharsia, quam bene nostis, nobis cruciatus et fletus reliquit amarissimos; quam digne sepelire fecimus." Tunc pergunt cives, ubi figuratum fuerat sepulcrum a Dionysiade, et pro meritis ac beneficiis Apollonii, patris Tharsiae, fabricantes rogum ex aere conlato inscripserunt taliter: D. M. CIVES THARSI THARSIAE VIRGINI BENEFICIIS TYRII APOLLONII. XXXIII.1. Igitur qui Tharsiam rapuerunt, advenerunt in civitatem Mytilenam. Deponiturque inter cetera mancipia et venalis in foro proponitur. Audiens autem hoc leno, vir infaustissimus, nec virum nec mulierem voluit emere nisi Tharsiam puellam, et coepit contendere, ut eam emeret. Sed Athenagora nomine, princeps eiusdem civitatis, intelligens nobilem et sapientem et pulcherrimam virginem ad venalia positam, obtulit decem sestertia auri. Sed leno XX dare voluit. Athenagora obtulit XXX, leno XL, Athenagora L, leno LX, Athenagora LXX, leno LXXX, Athenagora LXXXX, leno in praesenti dat C sestertia auri et dicit: "Si quis amplius dederit, X dabo supra." Athenagora ait: "Ego si cum hoc lenone contendere voluero, ut unam emam, plurium venditor sum. Sed permittam eum emere, et cum ille eam in prostibulo posuerit, intrabo prior ad eam et eripiam nodum virginitatis eius vili pretio, et erit mihi ac si eam emerim." 2. Quid plura? Addicitur virgo lenoni, a quo introducitur in salutatorio, ubi habebat Priapum aureum gemmis et auro reconditum, et ait ad eam: "Adora numen praesentissimum meum." Puella ait: "Numquid Lampsacenus es?" Leno ait: "Ignoras, misera, quia in domum avari lenonis incurristi?" Puella vero, ut haec audivit, toto corpore contremuit et prosternens se pedibus eius dixit: "Miserere mei, domine, succurre virginitati meae! Et rogo te, ne velis hoc corpusculum sub tam turpi titulo prostituere!" 3. Cui leno ait: "Alleva te, misera: tu autem nescis, quia apud lenonem et tortorem nec preces nec lacrimae valent." Et vocavit ad se villicum puellarum et ait ad eum: "Cella ornetur diligenter, in qua scribatur titulus: Qui Tharsiam virginem violare voluerit, dimidiam auri libram dabit; postea vero singulos aureos populo patefit." Fecit villicus, quod iusserat ei dominus suus leno. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |