Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sine nomine
Historia Apollonii regis Tyri

IntraText CT - Text

  • Capp. XLIII-XLV
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XLIII-XLV

XLIII.

1. Item agitans caput Apollonius ait ad eam: "O si liceret mihi longum deponere luctum, ostenderem tibi quae ignoras. Tamen respondeo quaestionibus tuis: miror enim te in tam tenera aetate talem prudentiam habere. Nam longa quae fertur arbor est navis, formosae filia silvae; fertur velox vento pellente, stipata catervis; currit vias multas, sed vestigia nulla relinquit."

2. Item puella inflammata prudentia quaestionum ait ad eum:

"Per totas aedes innoxius introit ignis:
Circumdat flammis hinc inde vallata, nec uror.
Nuda domus est et nudus ibi convenit hospes."

Ait ad eam Apollonius: "Ego si istum luctum possem deponere, innocens intrarem per istum ignem. Intrarem enim balneum, ubi hinc inde flammae per tubulos surgunt; ubi nuda domus est, quia nihil intus habet praeter sedilia; ubi nudus sine vestibus ingreditur hospes."

Item ait ad eum puella:

"Mucro mihi geminus ferro coniungitur uno.
Cum vento lucto, cum gurgite pugno profundo.
Scrutor aquas medias, imas quoque mordeo terras."

Respondit ei Apollonius: "Quae te sedentem in hac nave continet, ancora est, quae mucrone gemino ferro coniungitur uno; quae cum vento luctatur et cum gurgite profundo; quae aquas medias scrutatur, imas quoque morsu tenens terras."

Item ait ad eum puella:

"Ipsa gravis non sum, lymphae mihi pondus inhaeret.
Viscera tota tument patulis diffusa cavernis.
Intus lympha latet, sed non se sponte profundit."

Respondit ei Apollonius: "Spongia cum sit levis, aqua gravata tumet patulis diffusa cavernis, quae se non sponte profundit."

Item ait ad eum puella:

"Non sum compta comis et non sum compta capillis.
Intus enim mihi crines sunt, quos non videt ullus.
Me manibus mittunt manibusque remittor in auras."

Apollonius ait: "Hanc ego Pentapoli naufragus habui ducem, ut regi amicusefficerer. Nam sphaera est, quae non est vincta comis et non est nudata capillis, quia intus plena est; haec manibus missa manibusque remittitur."

Item ait ad eum puella:

"Nulla mihi certa est, nulla est peregrina figura.
Fulgor inest intus radianti luce coruscus,
Qui nihil ostendit, nisi si quid viderit ante."

Respondens Apollonius ait: "Nulla certa figura est speculo, quia mutatur aspectu; nulla peregrina figura, quia hoc ostendit, quod contra se habet."

Item ait puella ad eum:

"Quattuor aequales currunt ex arte sorores
Sic quasi certantes, cum sit labor omnibus unus.
Cum prope sint pariter, non se pertingere possunt."

Et ait ad eam Apollonius: "Quattuor similes sorores forma et habitu rotae sunt, quae ex arte currunt quasi certantes; et cum sint sibi prope, nulla nullam potest contingere."

Item ait ad eum puella:

"Nos sumus, ad caelum quae scandimus alta petentes
Concordi fabrica quas unus conserit ordo.
Quicumque alta petunt, per nos comitantur ad auras."

Et ait ad eam Apollonius: "Per deum te obtestor, ne ulterius me ad laetandum provoces, ne videar insultare mortuis meis. Nam gradus scalae alta petentes, aequales mansione manentes uno ordine conseruntur; et alta quicumque petunt, per eos comitantur ad auras."

XLIV.

1. Et his dictis ait: "Ecce habes alios centum aureos, et recede a me, ut memoriam mortuorum meorum defleam." At vero puella dolens tantae prudentiae virum mori velle, refundens aureos in sinum et adprehendens lugubrem vestem eius ad lucem conabatur trahere. At ille impellens eam conruere fecit. Quae cum cecidisset, de naribus eius sanguis coepit egredi, et sedens puella coepit flere et cum magno maerore dicere: "O ardua potestas caelorum, quae me pateris innocentem tantis calamitatibus ab ipsis cunabulis fatigari! Nam statim ut nata sum in mari inter fluctus et procellas, parturiens me mater mea secundis ad stomachum redeuntibus coagulato sanguine mortua est, et sepultura ei terrae denegata est. Quae tamen ornata a patre meo regalibus ornamentis et deposita in loculum cum viginti sestertiis auri Neptuno est tradita. Me namque in cunabulis posita, Stranguillioni impio et Dionysiadi eius coniugi a patre meo sum tradita cum ornamentis et vestibus regalibus, pro quibus usque ad necis veni perfidiam et iussa sum puniri a servo uno infami nomine Theophilo. At ille dum voluisset me occidere, eum deprecata sum, ut permitteret me testari dominum. Quem cum deprecor, piratae superveniunt, qui me vi auferunt et ad istam deferunt provinciam. Atque lenoni impio sum vendita."

XLV.

1. Cumque haec et his similia puella flens diceret, in amplexu illius ruens Apollonius coepit flens prae gaudio ei dicere: "Tu es filia mea Tharsia, tu es spes mea unica, tu es lumen oculorum meorum, quo me consolatus sum, dum flens per quattuordecim annos matrem tuam lugeo. Iam laetus moriar, quia rediviva spes mihi est reddita." Alta voce clamabat dicens: "Currite, famuli, currite, amici, currite, omnes, et miseriae meae finem imponite! Inveni quam perdideram, scilicet unicam filiam meam."

2. Audito clamore famuli currerunt, currit inter illos Athenagora princeps, et descendentibus illis in navem, invenerunt illum flentem prae gaudio super collum filiae suae et dicentem: "Ecce filia mea, quam lugeo, dimidium animae meae! Iam volo vivere. " Omnes prae gaudio cum eo flebant. Tunc erigens se Apollonius, proiectis vestibus lugubribus, indutus est vestibus mundissimis et omnes dixerunt: "O domine, quam similis est filia tua vobis! Si non esset aliud experimentum, sufficeret eius similitudo ad probandum eam esse filiam tuam!"

3. Tunc filia bis, ter, quater osculata est patrem et ait: "O pater, benedictus deus, qui mihi gratiam dedit, quod te videre potero, tecum vivere, tecum mori!" Et narravit ei, quomodo a lenone comparata et in lupanari esset posita, et quomodo deus virginitatem suam custodivit. Audiens haec Athenagora, timens scilicet, ne filiam alteri in uxorem daret, misit se ad pedes Apollonii dicens: "Adiuro te per deum vivum, qui te patrem filiae restituit, ne alteri filiam des in coniugem nisi mihi; sum enim princeps huius civitatis, meo auxilio virgo permansit et me duce te patrem agnovit."

4. Cui Apollonius ait: 'Non possum tibi esse contrarius, quia multa pro filia mea fecisti, et ideo opto, ut sit uxor tua. Et tunc restat, ut vindicem me a lenone.Pereat haec civitas!" At ubi auditum est ab Athenagora principe, in publico, in foro, in curia clamare coepit et dicere: "Currite, cives et nobiles, ne pereat ista civitas!"




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License