Aemula quid cessas finem properare senectus?
cur et in hoc fesso corpore tarda venis?
solve precor miseram tali de carcere vitam:
mors est iam requies, vivere poena mihi,
non sum qui fueram: periit pars maxima nostri
hoc quoque quod superest langor et horror habent.
lux gravis in luctu, rebus gratissima laetis,
quodque omni peius funere, velle mori,
dum iuvenile decus, dum mens sensusque maneret,
orator toto clarus in orbe fui.
saepe poetarum mendacia dulcia finxi
et veros titulos res mihi ficta dabat.
saepe perorata percepi lite coronam
et merui linguae praemia grata meae.
quae cum defectis iam sint immortua membris
heu senibus vitae portio quanta manet!
nec minor his aderat sublimis gratia formae,
quae vel si desit, cetera multa placent,
quin etiam virtus fulvo pretiosior auro,
per quam praeclarum plus micat ingenium.
si libuit celeres
arcu temptare sagittas,
occubuit telis praeda petita meis.
si placuit canibus densos circumdare saltus,
prostravi multas non sine laude feras.
dulce fuit madidam si fors versare palaestram,
implicui validis lubrica membra toris.
nunc agili cursu cunctos anteire solebam,
nunc tragici cantus exuperare melos.
augebat meritum dulcis mixtura bonorum,
ut semper varium plus micat artis opus.
nam quaecumque solent per se perpensa placere,
alterno potius iuncta decore placent.
has
inter virtutis opes tolerantia rerum.
spernebat cunctas insuperata minas:
vertice nudato ventos pluviasque ferebam,
non mihi solstitium, non grave frigus erat:
innabam gelidas Tiberini gurgitis undas
nec timui dubio credere membra freto.
quamvis exiguo poteram requiescere somno
et quamvis modico membra fovere cibo;
at si me subito vinosus repperit hospes
aut fecit laetus sumere multa dies,
cessit et ipse pater Bacchus stupuitque bibentem
et, qui cuncta solet vincere, victus abit.
haut facile est animum tantis inflectere rebus,
ut res oppositas mens ferat una duas:
hoc quoque virtutum quondam certamine magnum
Socratem palmam promeruisse ferunt,
hinc etiam rigidum memorant valuisse Catonem:
non res in vitium, sed male facta cadunt.
intrepidus quaecumque forent ad utrasque ferebar:
cedebant animo tristia cuncta meo.
pauperiem modico contentus semper amavi
et rerum dominus nil cupiendo fui.
tu me sola tibi subdis, miseranda senectus,
cui cedit quicquid vincere cuncta potest.
in te corruimus, tua sunt quaecumque fatiscunt,
ultima teque tuo conficis ipsa malo.
ergo his ornatum meritis provincia tota
optabat natis me sociare suis:
sed mihi dulce magis resoluto vivere collo
nullaque coniugii vincula grata pati.
ibam per mediam venali corpore Romam
spectandus cunctis undique virginibus.
quaeque peti poterat, fuerat vel forte petita,
erubuit vultum visa puella meum
et modo subridens latebras fugitiva petebat
non tamen effugiens tota latere volens,
sed magis ex aliqua cupiebat parte videri,
laetior hoc potius quod male tecta fuit.
sic cunctis formosus ego gratusque videbar
omnibus, et sponsus hic generalis eram,
sed tantum sponsus; nam me natura pudicum
fecerat, et casto pectore durus eram.
nam dum praecipue cupio me iungere formae,
permansi viduo frigidus usque toro.
omnis foeda mihi atque omnis mihi rustica visa est
nullaque coniugio digna puella meo.
horrebam tenues, horrebam corpore pingues,
non mihi grata brevis, non mihi longa fuit.
cum media tantum dilexi ludere forma;
maior enim mediis gratia rebus inest.
corporis has nostri mollis lascivia partes
incolit, has sedes mater amoris habet.
quaerebam gracilem, sed quae non macra fuisset:
carnis ad officium carnea membra placent.
sit quod in amplexu delectet stringere corpus,
ne laedant pressum quaelibet ossa latus.
candida contempsi, nisi quae suffusa rubore
vernarent propriis ora serena rosis.
hunc Venus
ante alios sibi vindicat ipsa colorem,
diligit et florem Cypris ubique suum.
aurea caesaries demissaque lactea cervix
vultibus ingenuis visa sedere magis.
nigra supercilia, frons libera, lumina nigra
urebant animum saepe notata meum.
flammea dilexi modicumque tumentia labra,
quae gustata mihi basia plena darent.
in tereti collo visum est pretiosius aurum,
gemma et iudicio plus radiare meo.
singula turpe seni quondam quaesita referre;
et quod tunc decuit, iam modo crimen habet.
diversos diversa iuvant: non omnibus annis
omnia conveniunt: res prius apta nocet.
exultat levitate puer, gravitate senectus:
inter utrumque manens stat iuvenile decus.
hunc tacitum tristemque decet, fit clarior ille
laetitia et linguae garrulitate suae.
cuncta trahit secum vertitque volubile tempus
nec patitur certa currere quaeque via.
nunc quod longa mihi gravis est et inutile aetas,
vivere cum nequeam, sit mihi posse mori.
o quam dura premit miseros condicio vitae:
nec mors humano subiacet arbitrio.
dulce mori miseris, sed mors optata recedit:
at cum tristis erit praecipitata venit.
me vero heu tantis defunctum in partibus olim
viuvm Tartareas constat inire vias.
iam minor auditus, gustus minor; ipsa caligant
lumina; vix tactu noscere certa queo;
nullus dulcis odor, nulla est iam grata voluptas:
sensibus expertem quis superesse putet?
en Lethaea meam subeunt oblivia mentem,
nec confusa sui iam meminisse potest:
ad nullum consurgit opus, cum corpore languet
atque intenta suis astupet illa malis.
carmina nulla cano: cantandi summa voluptas
effugit et vocis gratia vera perit.
non fora sollicito, non blanda poemata fingo,
litibus haut rabidis commoda iura sequor.
ipsaque me species quondam dilecta reliquit
et videor formae mortuus esse meae.
pro niveo rutiloque prius nunc inficit ora
pallor et exanguis funereusque color.
aret sicca cutis, rigidi stant undique nervi,
et lacerant uncae scabida membra manus.
quondam ridentes oculi nunc fonte perenni
deplangunt poenas nocte dieque suas;
et quos grata prius ciliorum serta tegebant,
desuper incumbens hispida silva premit,
ac velut inclusi caeco conduntur in antro:
torvum nescio quid heu furiale vident.
iam pavor est vidisse senem, nec creder possis
hunc hominem humana qui ratione caret.
si libros repeto, duplex se littera findit,
largior occurrit pagina nota mihi.
claram per nebulas videor mihi cernere lucem,
nubila sunt oculis ipsa serena meis.
eripitur sine morte dies: caligine caeca
septum tartareo quis neget esse loco?
talia quis demens homini persuaserit auctor
ut cupiat voto turpior esse suo?
iam subeunt morbi, subeunt discrimina mille,
iam dulces epulae deliciaeque nocent.
cogimur a gratis animum suspendere rebus,
atque ut vivamus vivere destitimus.
et me, quem dudum iam nulla adversa nocebant,
ipsa quibus regimur nunc alimenta gravant.
esse libet saturum: saturum mox esse pigebit;
praestat ut abstineam: abstinuisse nocet.
quae modo profuerat, contraria redditur esca:
fastidita iacet, quae modo dulcis erat.
non Veneris, non grata mihi sunt munera Bacchi,
nec quicquid vitae fallere damna solet.
sola iacens natura manet, quae sponte per horas
solvitur et vitio carpitur ipsa suo.
non totiens experta mihi medicamina prosunt,
non aegris quicquid ferre solebat opem.
sed cum materia
pereunt quaecumque parantur,
fit magis et damnis tristior urna suis.
non secus instantem cupiens fulcire ruinam
diversis contra nititur obicibus,
donec longa dies omni compage soluta
ipsum cum rebus subruat auxilium.
quid quod nulla levant animum spectacula rerum,
nec mala tot vitae dissimulare licet?
turpe seni vultus nitidi vestesque decorae,
quis sine iamque ipsum vivere turpe seni.
crimen amare iocos, crimen convivia, cantus:
o miseri, quorum gaudia crimen habent.
quid mihi divitiae, quarum si dempseris usum,
quamvis largus opum, semper egenus ero?
immo etiam poena est partis incumbere rebus,
quas cum possideas est violare nefas.
non aliter sitiens vicinas Tantalus undas
captat et appositis abstinet ora cibis.
efficior custos rerum magis ipse mearum
conservans aliis, quae periere mihi;
sicut in auricomis dependens plurimus hortis
pervigil observat non sua pomo draco.
hinc me sollicitum torquent super omnia curae,
hinc requies animo non datur ulla meo.
quaerere quae nequeo, semper retinere laboro,
et retinens semper nil tenuisse puto.
stat dubius tremulusque senex semperque malorum
credulus, et stultus quae facit ipse timet,
laudat praeteritos, praesentes despicit annos,
hoc tantum rectum, quod sapit ipse, putat.
se solum doctum, se
iudicat esse peritum
et quod sit sapiens desipit inde magis.
multa licet nolis referens eademque revolvens
horret et alloquium conspuit ipse suum.
deficit auditor, non deficit ipse loquendo.
o sola fortes garrulitate senes!
omnia nequicquam clamosis vocibus implet:
nil satis est: horret, quae placuere modo.
arridet de se
ridentibus, ac sibi plaudens
incipit opprobrio laetior esse suo.
hae sunt primitiae mortis, his partibus aetas
defluit et pigris gressibus ima petit.
non habitus, non ipse color, non gressus euntis,
non species eadem quae fuit ante manet.
labitur ex umeris demisso corpore vestis.
quaeque brevis fuerat iam modo longa mihi est.
contrahimur miroque modo decrescimus: ipsa
diminui nostri corporis ossa putes.
nec caelum spectare licet, sed prona senectus
terram, qua genita est et reditura, videt
fitque tripes, prorsus quadrupes, ut parvulus infans,
et per sordentem (flebile) repit humum.
ortus cuncta suos repetunt matremque requirunt,
et redit ad nihilum, quod fuit ante nihil.
hinc est quod baculo incumbens ruitura senectus
assiduo pigram verbere pulsat humum
et numerosa movens certo vestigia plausu
talia rugato creditur ore loqui:
‘suscipe me, genetrix, nati miserere laborum:
membra peto gremio fessa fovere tuo.
horrent me pueri, nequeo velut ante videri:
horrendos partus cur sinis esse tuos?
nil mihi cum superis: explevi munera vitae:
redde precor patrio mortua membra solo.
quid miseros variis
prodest extendere poenis?
non est materni pectoris ista pati.’
his dictis trunco titubantes sustinet artus,
neglecti repetens stramina dura tori.
quo postquam iacuit, misero quid funere differt?
heu tantum adtracti corporis ossa vides.
cumque magis semper iaceam vivamque iacendo,
quis sub vitali computet esse loco?
iam poena est totum quod vivimus: urimur aestu,
officiunt nebulae, frigus et aura nocet,
ros laedit modicoque etiam corrumpimur imbre,
veris et autumni laedit amoena dies.
hinc miseros scabies, hinc tussis anhela fatigat:
continuos gemitus aegra senectus habet.
hos superesse reor, quibus et spirabilis aer
et lux, qua regimur, redditur ipsa gravis?
ipsa etiam cunctis requies gratissima, somnus
avolat et sera vix mihi nocte redit,
vel si lassatos umquam dignabitur artus,
turbidus in quantis horret imaginibus!
mollia fulcra tori duris sunt cautibus aequa,
parva licet magnum pallia pondus habent.
cogor per mediam turbatus surgere noctem
multaque, ne patiar deteriora, pati.
vincimur infirmi defectu corporis, et qua
noluero, infelix hac ego parte trahor.
omnia naturae solvuntur viscera nostrae,
et tam praeclarum quam male nutat opus!
his veniens onerata malis incurva senectus
cedere ponderibus se docet ipsa suis.
ergo quis cupiat per longum ducere poenas
paulatimque anima deficiente mori?
morte mori melius, quam vitam ducere mortis
et sensus membris hic sepelire suis.
non queror heu longi quod totum solvitis anni:
improba naturae dicere iussa nefas.
deficiunt validi longaevo tempore tauri,
et quondam pulcer fit modo turpis equus.
fracta diu rabidi conpescitur ira leonis
lentaque per senium aspera tigris erit.
ipsa etiam veniens consumit saxa vetustas,
et nullum est quod non tempore cedat opus.
set mihi venturos melius praevertere casus
atque infelices anticipare dies.
poena minor certam subito perferre ruinam,
quod timeas gravius sustinuisse diu.
at quos fert alios quis posset dicere casus?
hoc quoque difficile est commemorasse seni.
iurgia, contemptus violentaque damna secuntur
nec quisquam ex tantis praebet amicus opem.
ipsi me pueri atque ipsae sine lite puellae
turpe putant dominum iam vocitare suum.
irrident gressum, irrident iam denique vultum
et tremulum, quondam quod timuere, caput.
cumque nihil videam, tamen hoc spectare licebit
ut gravior misero poena sit ista mihi.
felix qui meruit tranquillam ducere vitam
et laeto stabiles claudere fine dies.
dura
satis miseris memoratio prisca bonorum,
et gravius summo culmine mersa ruit.
|