Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Maximianus
Elegiae

IntraText CT - Text

  • Elegia II
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Elegia II

En dilecta mihi nimium formosa Lycoris,
cum qua mens eadem, res fuit una mihi,
post multos quibus indivisi viximus annos
respuit amplexus heu pavefacta meos,
iamque alios iuvenes aliosque requirit amores;
me vocat imbellem decrepitumque senem,
nec meminisse volet transactae dulcia vitae
nec me quod potius reddidit ipsa senem.
immo etiam causas ingrata ac perfida fingit,
ut spretum vitio iudicet esse meo.
haec me praeteriens cum dudum forte videret,
expuit obductis vestibus ora tegens.
‘hunc’ inquitdilexi? hic me complexus amavit?
huic ego saepe (nefas) oscula blanda dedi?’
nauseat et priscum vomitu ceu fundit amorem,
inponit capiti plurima dira meo.
en, quid longa dies nunc affert! ut sibi quemquam
quondam dilectum prodere turpe putet.
nonne fuit melius tali me tempore fungi,
quo nulli merito despiciendus eram,
quam, postquam periit quicquid fuit ante decoris,
extinctum meritis vivere criminibus?
iam nihil est totum quod viximus: omnia secum
tempus praeteriens horaque summa trahit.
atque tamen–nivei circumdant tempora cani
et iam caeruleis infecit hora notis
praestat adhuc nimiumque sibi pretiosa videtur
atque annos mecum despicit illa suos.
et, fateor, primae retinet monimenta figurae
atque inter cineres condita flamma manet.
ut video, pulcris etiam vos parcitis, anni,
nec veteris formae gratia tota perit.
reliquiis veterum iuvenes pascuntur amorum,
set si quid nunc est, quod fuit ante, placet.
ante oculos statuunt primaevi temporis actus
atque in praeteritum luxuriantur opus.
et quia nos totus membrorum deserit usus
nullius amplexus quod memoretur habet,
set solus miseris superest post omnia luctus:
quot bona tunc habui, tot modo damna fleo.
omnia nemo pati, non omnes omnia possunt
efficere: hoc vincit femina victa viro.
ergo velut pecudum praesentia sola manebunt,
nil de transactis, quod memoretur, erit?
cum fugiunt et bruta novos animalia campos
ac repetunt celeres pascua nota greges,
sub qua decubuit requiescere diligit umbram
taurus et amissum quaerit ovile pecus,
dulcius in solitis cantat philomela rubetis
fitque suum rabidis dulce cubile feris.
tu tantum bene nota tibi atque experta relinquis,
hospitia et potius non manifesta petis.
nonne placet melius certis confidere rebus?
eventus varios res nova semper habet.
sum grandaevus ego, nec tu minus alba capillis:
par aetas animos conciliare solet.
si modo non possum, quondam potuisse memento:
sit satis ut placeam me placuisse prius.
permanet invalidis reverentis prisca colonis,
quod fuit in vetulo milite, miles amat,
rusticus expertum deflet cessisse iuvencum,
cum quo consenuit victor honorat equum.
non me adeo primis spoliavit floribus aetas:
en versus facio et media dicta cano.
sit gravitas sitque ipsa tibi veneranda senectus,
sit quod te nosti vivere velle diu.
quis suam in alterius condemnet crimine vitam
et quod pertendit claudere certet iter?
dicere si fratrem seu dedignaris amicum,
dic patrem: affectum nomen utrumque tenet.
vincat honor luxum, pietas succedat amori:
plus ratio quam vis caeca valere solet.
his lacrimis longos, quantum fas, flevimus annos:
est grave, quod doleat, commemorare diu.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License