Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Maximianus
Elegiae

IntraText CT - Text

  • Elegia IV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Elegia IV

Restat adhuc alios turpesque revolvere casus
atque aliquo molli pascere corda ioco.
conveniunt etenim delirae ignava senectae,
aptaque sunt operi carmina vana meo.
sic vicibus variis alterni fallimur anni
et mutata magis tempora grata mihi.
virgo fuit, species dederat cui candida nomen
Candida; diversis nam bene compta comis.
huic ego per totum vidi pendentia corpus
cymbala multiplices edere pulsa sonos.
nunc niveis digitis, nunc pulsans pectine cordas
arguto quicquam murmure dulce loqui,
sic me diversis tractum de partibus una
carpebat variis pulcra puella modis.
hanc ego saltantem subito correptus amavi
et coepi tacitus vulnera grata pati.
singula visa semel semper memorare libebat
haerebant animo nocte dieque meo.
saepe velut visae laetabar imagine formae,
et procul absenti voce manuque fui.
saepe, velut praesens fuerit, mecum ipse loquebar,
captabam dulces quos solet illa modos.
o quotiens demens, quotiens sine mente putabar,
nec, puto, fallebar: non bene sanus eram.
atque aliquis, cui caeca foret bene nota voluptas:
cantat, cantantem Maximianus amat.’
certe difficile est abscondere pectoris aestus,
panditur et clauso saepius ore furor.
nam subito inficiens vultum pallorque ruborque
internum clausae vocis habebat opus.
nec minus ipsa meas prodebat somnia curas,
somnia secreto non bene fida meo.
nam cum sopitos premerent oblivia sensus,
confessa est facinus nescia lingua suum.
Candida,’ clamabampropera: cur, Candida, tardas?
nox abit et furtis lux inimica redit.’
proximus ut genitor mecum comitatus amatae
virginis herbosa forte iacebat humo,
illius ad nomen turbatos excutit artus
exilit et natam credit adesse suam.
omnia collustrans toto me pectore somnum
prospicit afflantem nec meminisse mei.
vana putas an vera sopor ludibria iactat?
hoc et verusaitpectoris ardor agit.
credo equidem assuetas animo remeare figuras,
et fallax studium ludit imago suum.’
stat tamen attonitus perplexaque murmura captat
et tacitis precibus dicere plura rogat.
sic ego, qui cunctis sanctae gravitatis habebar,
proditus et vitio sum miser ipse meo,
et nunc infelix tota est sine crimine vita
et peccare senem non potuisse pudet.
deserimur vitiis, fugit indignata voluptas,
nec quod non possum, non voluisse meum est.
hoc etiam meminisse licet, quod serior aetas
intulit–et gemitus, quos mihi laeta dedit.
set quis has possit naturae adtingere partes,
clarus et ut sapiens noxia saepe velit?
interdum rapimur vitiis trahimurque volentes,
et quod non capiunt pectore bruta volunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License