Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Origo gentis Romanae

IntraText CT - Text

  • Capp. I-II
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. I-II

I.

1. Primus in Italiam creditur venisse Saturnus; ut etiam Maronis Musa testatur illis versibus:

Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo,
Arma Iovis fugiens,
cet.

2. Tanta autem usque id tempus antiquorum hominum traditur fuisse simplicitas, ut venientes ad se advenas, qui modo consilio ac sapientia praediti ad instruendam vitam formandosque mores aliquid conferrent, quod eorum parentes atque originem ignorabant, caelo et terra edites non solum ipsi crederent, verum etiam posteris affirmarent, veluti hunc ipsum Saturnum, quem Caeli et Terrae filium esse dixerunt.

3. Quod cum ita existimetur, certum tamen est priorem Ianum in Italiam devenisse ab eoque postea venientem exceptum esse Saturnum.

4. Unde intelligendum est Vergilium quoque non ignoratione veteris historiae, sed suo more primum dixisse Saturnum, non ante quem nemo, sed principem, ut:

Troiae qui primus ab oris.

5. Cum procul dubio constet ante Aeneam priorem Antenorem in Italiam esse pervectum eumque non in ora litori proxima, sed in interioribus locis, id est Illyrico, urbem Patavium condidisse, ut quidem idem supradictus Vergilius illis versibus ex persona Veneris apud Iovem de aerumnis Aeneae sui conquerentis:

Antenor potuit mediis elapsus Achivis
Illyricos penetrare sinus atque intima tutus
cet.

6. Quare autem addiderit tutus, suo loco plenissime annotavimus in commentatione, quam hoc scribere coepimus, cognita ex libro, qui inscriptus est De Origine Patavina.

7. Itaque nunc primus ex ea quoque significatione est, e qua illud etiam in secundo Aeneidos de enumeratione eorum, qui equo durio degrediebantur.

8. Nam cum nominasset Thessandrum, Sthenelum, Ulixem, Acamanta, Thoanta, Neoptolemum, post intulit: primusque Machaon.

9. De quo quaeri potest: quomodo potest primus dici, post tantos, qui supra dicti sunt? Verum intelligemus primum pro principe, vel quia is ad perfectum illis temporibus circa peritiam medicae artis praecipuus fuisse traditur.

II.

1. Sed ut ad propositum revertamur, ferunt Creusam Erechthei regis Atheniensium filiam speciosissimam stupratam ab Apolline enisam puerum, eumque Delphos olim educandum esse missum; ipsam vero a patre istarum rerum inscio Xutho cuidam comiti collocatam.

2. Ex qua cum ille pater non posset exsistere, Delphos eum petiisse ad consulendum oraculum, quomodo pater fieri posset. Tam illi deum respondisse, ut quem postera die obviam habuisset, eum sibi adoptaret.

3. Itaque supra dictum puerum, qui ex Apolline genitus erat, obviam illi fuisse eumque adoptatum.

4. Cum adolevisset, non contentum patrio regno cum magna classe in Italiam devenisse occupatoque monte urbem ibidem constituisse eamque ex suo nomine Ianiculum cognominasse.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License