Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Origo gentis Romanae

IntraText CT - Text

  • Capp. III-IV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. III-IV

III.

1. Igitur Iano regnante apud indigenas rudes incultosque Saturnus regno profugus, cum in Italiam devenisset, benigne exceptus hospitio est ibique haud procul a Ianiculo arcem suo nomine Saturniam constituit.

2. Isque primus agriculturam edocuit ferosque homines et rapto vivere assuetos ad compositam vitam eduxit, secundum quod Vergilius in octavo sic ait:

Haec loca indigenae Fauni Nymphaeque tenebant,
Gensque virum truncis et duro robore nata,
Quis neque mos neque cultus erat nec iungere tauros
Aut componere opes norant aut parcere parto,
Sed rami atque asper victu venatus alebat.

3. Omissoque Iano, qui nihil aliud quam ritum colendorum deorum religionesque intulerat, se Saturno maluit annectere, qui vitam moresque feris etiam tum mentibus insinuans ad communem utilitatem, ut supra diximus, disciplinam colendi ruris edocuit, ut quidem indicant illi versus:

Is genus indocile ac dispersum montibus altis
Composuit legesque dedit Latiumque vocari
Maluit.

4. Is tum etiam usum signandi aeris ac monetae in formam incutiendae ostendisse traditur, in quam ab una parte caput eius imprimeretur, altera navis, qua vectus illo erat.

5. Unde hodieque aleatores posito nummo opertoque optionem collusoribus ponunt enuntiandi, quid putent subesse, caput, aut navem: quod nunc vulgo corrumpentes naviam dicunt.

6. Aedes quoque sub clivo Capitolino, in qua pecnuiam conditam habebat, aerarium Saturni hodieque dicitur.

7. Verum quia, ut supra diximus, prior illuc Ianus advenerat, cum eos post obitum divinis honoribus cumulandos censuissent, in sacris omnibus primum locum Iano detuleruat, usque eo, ut etiam, cum aliis diis sacrificium fit, dato ture in altaria, Ianus prior nominetur, cognomento quoque addito Pater, secundum quod noster sic intulit:

Hanc Ianus Pater, hanc Saturnus condidit arcem.

Ac subinde: Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.

Eique, eo quod mire praeteritorum memor, tum etiani futuri

Rex arva Latinus et urbes
Iam senior longa placidas in pace regebat.

quo regnante Troianos refert in Italiam devenisse, quaeritur, quomodo Sallustius dicat: Cumque his Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum?

IV.

1. Quidam autem tradunt terris diluvio coopertis passim multos diversarum regionum in montibus, ad quos confugerant, constitisse: ex quibus quosdam aedem quaerentes pervectos in Italiam Aborigines appellatos, Graeca scilicet appellatione, a cacuminibus montium, quae illi faciunt.

2. Alii volunt eos, quod errantes illo venerint, primo Aberrigines, post mutata una littera altera adempta Aborigines cognominatos.

3. Eos advenientes Picus excepit permissos vivere ut vellent. Post Picum regnavit in Italia Faunus, quem a fando dictum volunt, quod is solet futura praecinere versibus, quos Saturnios dicimus; quod genus metri in vaticinatione Saturniae primum proditum est.

4. Eius rei Ennius testis est, cum ait:

Versibus, quos olim Fauni vatesque canebant.

5. Hunc Faunum plerique eundem Silvanum a silvis, Inuum deum, quidam etiam Pana vel Pan esse dixerunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License