|
1.
Igitur regnante Fauno ante annos circiter sexaginta, quam Aeneas in Italiam
deferretur, Evander Arcas, Mercurii et Carmentis Nymphae filius, simul cum
matre eodem venit.
2.
quam quidam memoriae prodiderunt primo Nicostraten dictam, post Garmentam, de
carminibus, eo quod videlicet omnium litterarum peritissima futurorumque
prudens versibus canere sit solita, adeo, ut plerique velint non tam ipsam a
carmine Carmentam, quam carmina, a qua dicta essent, appellata.
3.
Huius admonitu transvectus in Italiam Evander ob singularem eruditionem atque
scientiam litterarum brevi tempore in familiaritatem Fauni se insinuant atque
ab eo hospitaliter benigneque exceptus non parvum agri modum ad incolendum
accepit, quem suis comitibus distribuit exaedificatis domiciliis in eo monte,
quem primo tum illi a Pallante Pallanteum, postea nos Palatium diximus; ibique
Pani deo fanum dedicavit, quippe is familiaris Arcadiae deus est, teste etiam
Marone, qui ait:
Pan Deus
Arcadiae captam te, Luna, fefellit.
Primus itaque
omnium Evander Italicos homines legere et scribere edocuit litteris, partim
quas ipse antea didicerat; idemque frugea in Graecia primum inventas ostendit
serendique usum edocuit terraeque excolendae gratia primus boves in Italia
iunxit.
1.
Eo regnante forte Recaranus quidam, Graecae originis, ingentis corporis et
magnarum virium pastor, qui erat forma et virtute ceteris antecellens, Hercules
appellatus, eodem venit.
2.
Cumque armenta eius circa flumen Albulam pascerentur, Cacus Evandri servus,
nequitiae versutus et praeter cetera furacissimus, Recarani hospitia bovea
surripuit ac, ne quod esset indicium, aversas in speluncam attraxit.
3.
Cumque Recaranus vicinis regionibus peragratis scrutatisque omnibus eiuscemodi
latebris desperasset inventurum utcumque aequo animo dispendium ferens,
excedere his finibus constituerat.
4.
At vero Evander, excellentissimae iustitiae vir, postquam rem uti acta erat, comperit,
servum noxae dedit bovesque restitui fecit.
5.
Tum Recaranus sub Aventino Inventori Patri aram dedicavit appellavitque
Maximam, et apud eam decimam sui pecoris profanavit.
6.
Cumque ante moris esset, uti homines decimam fructuum regibus suis praestarent,
aequius sibi ait videri deos potius illo honore impartiendos esse quam regea;
inde videlicet tractum, ut Herculi decimam profanari mos esset, secundum quod
Plautus In partem, inquit, Herculaneam, id est, decimam.
7.
Consecrata igitur ara Maxima profanataque apud eam decima Recaranus, eo quod
Carmentis invitata ad id sacrum non affuisset, sanxit, ne cui feminae fas esset
vesci ex eo, quod eidem arae sacratum esset: atque ab ea re divina feminae in
totum remotae.
|