1.
Haec Cassius libro primo. At vero in libris Pontificalium traditur Hercules,
Iove atque Alcmena genitus, superato Geryone, agens nobile armentum, cupidus
eius generis boves in Graecia instituendi, forte in ea loca venisse et ubertate
pabuli delectatus, ut ex longo itinere homines sui et pecora reficerentur,
aliquamdiu sedem ibi constituisse.
2.
Quae cum in valle, ubi nunc est circus maximus, pascerentur, neglecta custodia,
quod nemo credebatur ausurus violare Herculis praedam, latronem quendam
regionis eiusdem, magnitudine corporis et virtute ceteris praevalentem, octo
boves in speluncam, quo minus furtum vestigiis colligi posset, candis
abstraxisse.
3.
Cumque inde Hercules proficiscens reliquum armentum casu praeter eandem
speluncam ageret, forte quadam inclusas boves transeuntibus admugisse atque ita
furtum detectum;
4.
interfectoque Caco Evandrum re comporta hospiti obviam ivisse gratantem, quod
tanto malo fines suos liberasset, compertoque, quibus parentibus ortus Hercules
esset, rem ita, uti erat gesta, ad Faunum pertulisse. Tum eum quoque amicitiam
Herculis cupidissime appetisse. Quam opinionem sequi metuit noster Maro.
1.
Cum ergo Recaranus sive Hercules patri Inventori aram maximam consecrasset,
duos ex Italia, quos eadem sacra certo ritu administranda edoceret, ascivit,
Potitium et Pinarium.
2.
Sed eorum Potitio, quia prior venerat, ad comedenda exta admisso Pinarius, eo
quod tardius venisset, posterique eius submoti. Unde hodieque servatur: Nemini
Pinariae gentis in eis sacris vesci licet.
3.
Eosque alio vocabulo prius appellatos nonnulli volunt, post vero Pinarios
dictos apo tou peinan, quod videlicet ieiuni ac per hoc esurientes ab
eiusmodi sacrificiis discedant.
4.
Isque mos permansit usque Appium Claudium censorem, ut Potitiia sacra
facientibus vescentibusque de eo bove, quem immolaverant, postquam inde nihil
reliquissent, Pinarii deinde admitterentur.
5.
Verum postea Appius Claudius accepta pecunia Potitios illexit, ut
administrationem sacrorum Herculis servos publicos edocerent nes non etiam mulieres
admitterent.
6.
Quo facto aiunt intra dies triginta omnem familiam Potitiorum, quae prior in
sacris habebatur, exstinctam atque ita sacra penes Pinarios resedisse eosque
tam religione quam etiam pietate edoctos mysteria eiusmodi fideliter
custodisse.
|