1.
Post Faunum Latino, eius filio, in Italia regnante, Aeneas, Ilio Achivis
prodito ab Antenore aliisque principibus, cum prae se deos penates patremque
Anchisen humeris gestanc nec non et parvulum filium manu trahens noctu
excederet, orta luce cognitus ab hostibus, eo quod tanta onustus pietatis
sarcina erat, non modo a nullo interpellatus, sed etiam a rege Agamemnone, quo
vellet, ire permissus Idam petit; ibique navibus fabricatis cum multis diversi
sexus oraculi admonitu Italiam petit, ut docet Alexander Ephesius libro primo
belli Marsici.
2.
At vero Lutatius non modo Antenorem, sed etiam ipsum Aeneam proditorem patriae
fuisse tradit:
3.
cui cum a rege Agamemnone permissum esset ire, quo vellet, et humeris suis,
quod potissimum putaret, hoc ferret, nihil illum praeter deos penates et patrem
duosque parvulos filios, ut quidam tradunt, ut vero alii, unum, cui Iulo
cognomen, post etiam Ascanio fuerit, secum extulisse.
4.
Qua pietate motos Achivorum principes remisisse, ut reverteretur domum atque inde
omnia secum, quae vellet, auferret. Itaque eum magnis cum opibus pluribusque
sociis utriusque sexus a Troia digressum longo mari emenso per diversas
terrarum oras in Italiam devenisse ac primum Thraciam appulsum Aenum ex suo
nomine condidisse.
5.
Dein cognita Polymestoris perfidia ex Polydori nece inde digressum pervectumque
ad insulam Delum atque illinc ab eo Laviniam, Anii sacerdotis Apollinis filiam,
in matrimonium ascitam, ex cuius nomine Lavinia litora appellata.
6.
Postquam is multa maria permensus appulsus sit ad Italiae promontorium, quod
eat in Baiano circa Averni lacum, ibique gubernatorem Misenum morbo absumptum
sepultum ab eo; ex cuius nomine urbem Misenun appellatam, ut etiam scribit
Caesar Pontificalium libro primo, qui tam en hunc Misenum non gubernatorem, sed
tubicinem fuisse tradit.
7.
Inde non immerito utramque opinionem secutus Maro sic intulit:
At pius
Aeneas ingenti mole sepulcrum
Imponit suaque arma viro remumque tubamque.
8.
Quamyis auctore Homero quidam asserant tubae usum Troianis temporibus etiam
tunc ignoratum.
1.
Addunt praeterea quidam, Aeneam in eo litore Euxini cuiusdam comitis matrem
ultime aetatis affectam circa stagnum, quod est inter Misenon Avernumque,
extulisse atque inde loco nomen inditum; cumque comperisset ibidem Sibyllani
mortalibus futura praecinere in oppido, quod vocatur Cimbarionis, venisse eo
sciscitatum de statu fortunarum suarum aditisque fatis vetitum, ne is cognatam
in Italia sepeliret Prochytam, cognatione sibi coniunctam, quam incolumem
reliquerat.
2.
Et postquam ad classem rediit repperitque mortuam, in insula proxima sepelisse,
quae nunc quoque eodem est nomine, ut scribunt Vulcatius et Acilius Piso.
3.
Inde profectum pervenisse in eum locum, qui nunc portas Caietae appellatur ex
nomine nutricis eius, quam ibidem amissam sepeliit.
4.
At vero Caesar et Sempronius aiunt Caietae cognomen fuisse, non nomen, ex eo
scilicet inditum, quod eius consilio impulsuque matres Troianae taedio longi
navigii classem ibidem incenderint, Graeca scilicet appellatione apo tou
kaiein, quod est incendere.
5.
Inde ad eam Italiae oram, quae ab arbusto eiusdem generis Laureus appellata
est, Latino regnante pervectum cum patre Anchise filioque et ceteris suorum
navibus egressum in litore accubuisse, consumptoque, quod fuerat cibi, crustam
etiam de farreis mensis, quas sacratas secum habebat, comedisse.
|