1.
Tum Anchisa coniciente illum esse miseriarum errorisque finem, quippe meminerat
Venerem sibi aliquando praedixisse, cum in externo litore esurie compulsi
sacratasque mensas invasissent, illum condendae sedis fatalem locum fore,
2.
scrofam etiam incientem cum e navi produxissent, ut eam immolarent, et se
ministrorum manibus eripuisset, recordatum Aeneam, quod aliquando ei responsum
esset urbi condendae quadrupedem futuram ducem,
3.
cum simulacris deorum penatum prosecutum, atque illum, ubi illa procubuit
enisaque est porculos triginta, ibidem auspicatum † postquam Lavinium dixit, ut
scribit Caesar libro primo et Lutatius libro secundo.
1.
At vero Domitius non orbes farreos, ut supra dictum est, sed mensarum vice
sumendi cibi gratia apium, cuius maxima erat ibidem copia, fuisse substratum,
quod ipsum consumptis aliis edulibus eos comedisse, ac post subinde
intellexisse illas esse mensas, quas illos comesturos praedictum esset.
2.
Cum interim immolata sue in litore sacrificium perageret, traditur forte
advertisse Argivam classem, in qua Ulixes erat; cumque vereretur, ne ab hoste
cognitus periculum subiret, itemque rem divinam interrumpere summum nefas
duceret, caput velamento obduxisse atque ita pleno ritu sacra perfecisse. Inde posteris traditum morem ita sacrificandi, ut
scribit Marcus Octavius libro primo.
3.
At vero Domitius libro primo docet sorte Apollinis Delphici monitum Aeneam, ut
Italiam peteret atque ubi duo maria invenisset prandiumque cum menais comesset,
ibi urbem uti conderet.
4.
Itaque egressum in agrum Laurentem, cum paululum e litore processiset,
pervenisse ad duo stagna aquae salsae vicina inter se; ibique cum se lavisset,
ac refectum cibo, cum apium quoque, quod tunc vice mensae substratum fuerat,
consumpsisset, existimantem procul dubio illa esse duo maria, quod in illis
stagnis aquae marinae species esset, mensasque, quae erant ex stramine apii,
comestas urbem in eo loco condidisse eamque, quod in stagno laverit, Lavinium
cognominasse. Tum deinde a Latino rege Aboriginum, data ei, quae incoleret,
iugera quingenta.
5.
At Cato in Origine generis Romani ita docet: Suem triginta porculos peperisse in
eo loco, ubi nunc est Lavinium, cumque Aeneas ibi urbem condere constituisset
propterque agri sterilitatem maereret, per quietem ei visa deorum penatum
simulacra adhortantium, ut perseveraret in condenda urbe, quam coeperat; nam
post annos totidem, quot foetus illius suis essent, Troianos in loca fertilia
atque uberiorem agrum transmigraturos et urbem clarissimi nominis in Italia
condituros.
|