1.
Igitur Latinum Aboriginum regem, cum ei nuntiatum esset multitudinem advenarum
classe advectam occupavisse agram Laurentem, adversum subitos inopinatosque
hostes incunctanter suas copias eduxisse ac priusquam signum dimicandi daret,
animadvertisse Troianos militariter instructos, cum sui lapidibus ac sudibus
armati, tum etiam veste aut pellibus, quae eis integumento erant, sinistris
manibus involutis processissent.
2.
Itaque suspense certamine per colloquium inquisito, qui essent quidve peterent,
utpote
qui in hoc consilium auctoritate numinum cogebatur (namque extis ac somniis
saepe admonitus erat tutiorem se adversum hostes fore, si copias suas cum
advenis coniunxisset)
3.
cumque cognovisset Aeneam et Anchisen bello patria pulsos cum simulacris deorum
errantes sedem quaerere, amicitiam foedere inisse dato invicem iureiurando, ut
communes quosque hostes amicosve haberent.
4.
Itaque coeptum a Troianis muniri locum, quem Aeneas ei nomine uxoris suae,
Latini regis filiae, quae iam ante desponsata Turno Herdonio fuerat, Lavinium
cognominavit.
5.
At vero Amatam, Latini regis uxorem, cum indigne ferret Laviniam repudiato
Turno, consobrino suo, Troiano advenae collocatam, Turnum ad arma concitavisse;
eumque mox coacto Rutulorum exercitu tetendisse in agrum Laurentem et adversus
eum Latinum pariter cum Aenea progressum inter proeliantes circumventum
occisumque.
6.
Nec tamen amisso socero Aeneas Rutulis obsistere desiit, namque et Turnum
interemit.
7.
Hostibus fusis fugatisque victor Lavinium se cum suis recepit consensuque
omnium Latinorum rex declaratus est, ut scribit Lutatius libro tertio.
8.
Piso quidem Turnum matruelem Amatae fuisse tradit interfectoque Latino mortem
ipsam sibimet conscivisse.
1.
Igitur Aeneam occiso Turno rerum potitum; cum adhuc irarum memor Rutulos bello
persequi instituisset, illos sibi ex Etruria auxilium Mezentii regis
Agillaeorum ascivisse ac imploravisse pollicitos, si Victoria parta foret,
omnia, quae Latinorum essent, Mezentio cessura.
2.
Tum Aeneam, quod copiis inferior erat, multis rebus, quae necessario tuendae
erant, in urbem comportatis castra sub Lavinio collocasse praepositoque his
filio Euryleone ipsum electo ad dimicandum tempore copias in aciem produxisse
circa Numici fluminis stagnum; ubi cum acerrime dimicaretur, subitis turbinibus
infuscato aere repente caelo tantum imbrium effusum tonitrubus etiam consecutis
flammarumque fulgoribus, ut omnium non oculi modo praestringerentur, verum
etiam mentes quoque confusae essent; cumque universis utriusque partis
dirimendi proelia cupiditas inesset, nihilo minus in illa tempestatis subitae
confusione interceptum Aeneam nusquam deinde comparuisse.
3.
Traditur autem, non proviso, quod propinquus flumini esset, ripa depulsus forte
in fluvium decidisse, atque ita proelium diremptum; dein post apertis
fugatisque nubibus cum serena facies effulsisset, creditum est vivum eum caelo
assumptum.
4.
Idemque tamen post ab Ascanio et quibusdam aliis visus affirmatur super Numici
ripam eo habitu armisque, quibus in proelium processerat. Quae res immortalitatis eius
famam confirmavit. Itaque illi eo loco templum consecratum appellarique placuit
Patrem indigetem.
5.
Dein filius eius Ascanius, idem qui Euryleo, omnium Latinorum iudicio rex
appellatus est.
|