1.
Igitur summam imperii Latinorum adeptus Ascanius cum continuis proeliis
Mezentium persequi instituisset, filius eius Lausus collem Laviniae arcis
occupavit. Cumque id oppidum circumfusis omnibus copiis regis teneretur, Latini
legatos ad Mezentium miserunt sciscitatum, qua condicione in deditionem eos
accipere vellet;
2.
cumque ille inter alia onerosa illud quoque adiceret, ut omne vinum agri Latini
aliquot annis sibi inferretur, consilio atque auctoritate Ascanii placuit ob libertatem
mori potius quam illo modo servitutem subire.
3.
Itaque vino ex omni vindemia Iovi publice voto consecratoque Latini urbe
eruperunt fasoque praesidio interfectoque Lauso Mezentium fugam facere
coegerunt.
4.
Is postea per legatos amicitiam societatemque Latinorum impetravit, ut docet
Lucius Caesar libro primo, itemque Aulus Postumius in eo volumine, quod de
adventu Aeneae conscripsit atque edidit.
5.
Igitur Latini Ascanium ob insignem virtutem non solum Iove ortum crediderunt,
sed etiam per diminutionem declinato paululum nomine primo Iolum, dein postea
Iulum appellarunt; a quo Iulia familia manavit, ut scribunt Caesar libro secundo
et Cato in Originibus.
1.
Interim Lavinia ab Aenea gravida relicta, metu veluti insecuturi se Ascanii, in
silvam profugit ad magistrum patrii pecoris Tyrrhum ibique enisa est puerum,
qui a loci qualitate Silvius est dictus.
2.
At vero vulgus Latinorum existimans clam ab Ascanio interfectam magnam ei
invidiam conflaverat, usque eo, ut armis quoque ei vim denuntiaret.
3.
Tum Ascanius iureiurando se purgans, cum nihil apud eos proficeret, petita
dilatione <ad> inquirendum, iram praesentem vulgi aliquantulum fregit
pollicitusque est se ingentibus praemiis cumulaturum eum, qui sibi Laviniam
investigasset; mox recuperatem cum filio in urbem Lavinium reduxit dilexitque
honore materno.
4.
Quae res rursum ei magnum favorem populi conciliavit, ut scribunt Gaius Caesar
et Sextus Gellius in origine gentis Romanae.
5.
At vero alii tradunt, cum Ascanius ab universo populo ad restituendam Laviniam
cogeretur iuraretque se neque interemisse neque scire, ubi esset, Tyrrhum
petito silentio in illa contionis frequentia professum indicium, si sibi
Laviniaeque pueroque ex ea nato fides incolumitatis daretur; tumque eum accepta
fide Laviniam in urbem cum filio reduxisse.
|