Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Origo gentis Romanae

IntraText CT - Text

  • Capp. XVII-XVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XVII-XVIII

XVII.

1. Post haec Ascanius completis in Lavinio triginta annis recordatus novae urbis condendae tempus advenisse ex numero porculorum, quos pepererat sus alba, circumspectis diligenter finitimis regionibus, speculatus montem editum, qui nunc ab ea urbe, quae in eo condita est, Albanus nuncupatur, civitatem communit eamque ex forma, quod ita in longum porrecta est, Longam, ex colore suis Albam cognominavit.

2. Cumque illuc simulacra deorum penatium transtulisset, postridie apud Lavinium apparuerunt, rursusque relata Albam appositisque custodibus nescio quantis se Lavinium in pristinam sedem identidem receperunt.

3. Itadue tertio nemo ausus est amovere ea, ut scriptam est in annalium pontificum quarto libro, Cincii et Caesaris secundo, Tuberonis primo.

4. At Ascanius postquam excessisset e vita, inter Iulum filium eius et Silvium Postumum, qui ex Lavinia genitus erat, de obtinendo imperio orta contentio est, cum dubitaretur, an Aeneae filius an nepos potior esset. Permissa disceptatione eius rei ab universia rex Silvius declaratus est.

5. Eiusdem posteri omnes cognomento Silvii usque ad conditam Romam Albae regnaverunt, ut est scriptum annalium pontificum libro quarto.

6. Igitur regnante Latino Silvio coloniae deductae sunt Praeneste, Tibur, Gabii, Tusculum, Cora, Pometia, Labici, Crustumium, Cameria, Bovillae ceteraque oppida circumquaque.

XVIII.

1. Post eum regnavit Tiberius Silvius, Silvii filius. Qui cum adversus finitimos bellum inferentes copias eduxisset, inter proeliantes depulsus in Albulam flumen deperiit mutandique nominis exstitit causa, ut scribunt Lucius Cincius libro primo, Lutatius libro tertio.

2. Post eum regnavit Aremulus Silvius, qui tantae superbiae non adversum homines modo, sed etiam deos fuisse traditur, ut praedicaret superiorem se esse ipso Iove ac tonante caelo militibus imperaret, ut telis clipeos quaterent, dictitaretque clariorem sonum se facere.

3. Qui tamen praesenti affectus est poena: nam fulmine ictus raptusque turbine in Albanum lacum praecipitatus est, ut scriptum est annalium libro quarto et epitomarum Pisonis secundo.

4. Aufidius sane in epitomis et Domitius libro primo non fulmine ictum, sed terrae motu prolapsam simul cum eo regiam in Albanum lacum tradunt.

5. Post illum regnavit Aventinus Silvius, isque finitimis bellum inferentibus in dimicando circumventus ab hostibus prostratus est ac sepultus circa radices montis, cui ex se nomen dedit, ut scribit Lucius Caesar libro secundo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License