1.
Post eum Silvius Procas, rex Albanorum, duos filios Numitorem et Amulium aequis
partibus heredes instituit.
2.
Tum Amulius in una parte regnum tantummodo, in altera totius patrimonii summam
atque omnem paternorum bonorum substantiam posuit fratrique Numitori, qui maior
natu erat, optionem dedit, ut ex his, utrum mallet, eligeret.
3.
Numitor <cum> privatum otium cum facultatibus regno praetulisset, Amulius
regnum obtinuit.
4.
Quod ut firmissime possideret, Numitoris fratris sui filium in venando
interimendum curavit. Tum etiam Rheam Silviam, eius sororem, sacerdotem Vestae
fieri iussit simulato somnio, quo admonitus ab eadem dea esset, ut id fieret,
cum re vera ita faciendum sibi existimaret, periculosum ducens, ne quia ex ea
nasceretur, qui avitas persequeretur iniurias, ut scribit Valerius Antias libro
primo.
5.
At vero Marcus Octavius et Licinius Macer tradunt Amulium patruum Rheae
sacerdotis amore eius captum nubilo caelo obscuroque aere, cum primum
illucescere coepisset, in usum sacrorum aquam petenti insidiatum in luco Martis
compressisse eam; tum exactis mensibus geminos editos.
6.
Quod cum comperisset, celandi facti gratia per scelus concepti necari iussit
sacerdotem, partum sibi exhiberi.
7.
Tumque Numitorem spe futurorum, quod hi, si adolevissent, iniuriarum suarum
quandoque ultores futuri essent, alios pro eis subdidisse illosque suos veros
nepotes Faustulo pastorum magistro dedisse nutriendos.
1.
At vero Fabius Pictor libro primo et Vennonius solito institutoque egressam
virginem in usum sacrorum aquam petitum ex eo fonte, qui erat in luco Martis,
subito imbribus tonitrubusque, quae cum illa erant, disiectis a Marte
compressam conturbatamque, mox recreatam consolatione dei nomen suum indicantis
affirmanfisque ex ea natos dignos patre evasuros.
2.
Primum igitur Amulius rex, ut comperit Rheam Silviam sacerdotem peperisse
geminos, protinus imperavit deportari ad aquam profluentem atque eo abici.
3.
Tum illi, quibus id imperatum erat, impositos alveo pueros circa radices montis
Palatii in Tiberim, qui tum magnis imbribus stagnaverat, abiecerunt eiusque
regionis subulcus Faustulus speculatus exponentes, ut vidit relabente flumine
alveum, in quo pueri erant, obhaesisse ad arborem fici puerorumque vagitu lupam
excitam, quae repente exierat, primo lambitu eos detersisse, dein levandorum
uberum gratia mammas praebuisse, descendit ac sustulit nutriendosque Accae
Larentiae, uxori suae, dedit, ut scribunt Ennius libro primo et Caesar libro
secundo.
4.
Addunt quidam Faustulo inspectante picum quoque advolasse et ore pleno cibum
pueris ingessisse; inde videlicet lupum picumque Martiae tutelae esse. Arborem
quoque illam Ruminalem dictam, circa quam pueri abiecti erant, quod eius sub
umbra pecus acquiescens meridie ruminare sit solitum.
|