1.
At vero Valerius tradit pueros ex Rhea Silvia natos Amulium regem Faustulo
servo necandos dedisse, sed eum a Numitore exoratum, ne pueri necarentur, Accae
Larentiae amicae suae nutriendos dedisse, quam mulierem, eo quod pretio corpus
sit vulgare solita, lupam dictam.
2.
Notum quippe ita appellari mulieres quaestum corpore facientes, unde et
eiusmodi loci, in quibus hae consistant, lupanaria dicta.
3.
Cum vero pueri liberalis disciplinae capaces facti essent, Gabiis Graecarum
Latinarumque litterarum ediscendarum gratia commoratos, Numitore avo clam omnia
submimstrante.
4.
Itaque ut primum adolevissent, Romulum indicio educatoris Faustuli comperto,
qui sibi avus, quae mater fuisset quidve de ea factum esset, cum armatis
pastoribus Albam protinus perrexisse interfectoque Amulio Numitorem avum in regnum
restitutum. Romulum autem a virium
magnitudine appellatum; nam Graeca lingua rwmhn virtutem dici certum
est. Alterum
vero Remum dictum videlicet a tarditate, quippe talis naturae homines ab
antiquis remores dici.
1.
Igitur actis, quae supra diximus, et re divina facta eo in loco, qui nunc
Lupercal dicitur, ludibundi discurrerunt pellibus hostiarum occursantes quosque
sibimet verberantes; utque sollemne sacrificium sibi posterisque id esset,
sanxerunt separatimque suos appellaverunt, Remus Fabios, Romulus Quintilios;
quorum utrumque nomen etiamnunc in sacris manet.
2.
At vero libro secundo Pontificalium proditur missos ab Amulio, qui Remum pecorum
pastorem attraherent, cum non auderent ei vim afferre, opportunum tempus sibi
ad insidiandum nactos, quod tum Romulus aberat, genus lusus simulasse, quinam
eorum manibus post terga ligatis lapidem, quo lana pensitari solebat, mordicus
sublatum quam longissime perferret.
3.
Tum Remum fiducia virium in Aventinum usque se perlaturum spopondisse; dein
postquam vinciri se passus est, Albam abstractum. Quod postquam Romulus
comperisset, coacta pastorum manu eaque in centenos hommes distributa perticas
manipulis foeni varie formatis in summo iunctas dedisse, quo facilius eo signe
suum quisque ducem sequeretur. Unde institutum ut postea milites, qui eiusdem
signi essent, manipulares dicerentur.
4.
Itaque ab eo oppresso Amulio fratrem viculis liberatum, avum regno restitutum.
1.
Cum igitur inter se Romulus et Remus de condenda urbe tractarent, in qua ipsi
pariter regnarent, Romulusque locum, qui sibi idoneus videretur, in monte
Palatino designaret Romamque appellari vellet contraque item Remus in alio
colle, qui aberat a Palatio milibus quinque, eundemque locum ex suo nomine
Remuriam appellaret neque ea inter eos finiretur contentio, avo Numitore
arbitre ascito placuit disceptatores eius coiitroversiae immortales deos
sumere, ita ut, utri eorum priori secunda auspicia obvenissent, urbem conderet
eamque ex suo nomine nuncuparet atque in ea regni summam teneret.
2.
Cumque auspicaretur Romulus in Palatio, Remus in Aventino, sex vulturios
pariter volantes a sinistra Remo prius visos, tumque ab eo missos, qui Romulo
nuntiarent sibi iam data auspicia, quibus condere urbem iuberetur, itaque
maturaret ad se venire.
3.
Cumque ad eum Romulus venisset quaesissetque, quaenam illa auspicia fuissent,
dixissetque ille sibi auspicanti sex vulturios simul apparuisse: At ego, inquit
Romulua, iam tibi duodecim demonstrabo; ac repente duodecim vultures apparuisse
subsecuto caeli fulgore pariter tonitruque.
4.
Tum Romulus: Quid, inquit, Reme, affirmas priora, cum praesentia intuearis?
Remus postquam intellexit sese regno fraudatum: Multa, inquit, in hac urbe
temere sperata atque praesumpta felicisaime proventura sunt.
5.
At vero Licinius Macer libro primo docet contentionis illius perniciosum exitiam
fuisse; namque ibidem obsistentes Remum et Faustulum interfectos.
6.
Contra Egnatius libro primo in ea contentione non modo Remum non esse occisum
sed etiam ulterius a Romulo vixisse tradit.
|