Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Auctor incertus Origo gentis Romanae IntraText CT - Text |
|
|
Capp. V-VIV.1. Igitur regnante Fauno ante annos circiter sexaginta, quam Aeneas in Italiam deferretur, Evander Arcas, Mercurii et Carmentis Nymphae filius, simul cum matre eodem venit. 2. quam quidam memoriae prodiderunt primo Nicostraten dictam, post Garmentam, de carminibus, eo quod videlicet omnium litterarum peritissima futurorumque prudens versibus canere sit solita, adeo, ut plerique velint non tam ipsam a carmine Carmentam, quam carmina, a qua dicta essent, appellata. 3. Huius admonitu transvectus in Italiam Evander ob singularem eruditionem atque scientiam litterarum brevi tempore in familiaritatem Fauni se insinuant atque ab eo hospitaliter benigneque exceptus non parvum agri modum ad incolendum accepit, quem suis comitibus distribuit exaedificatis domiciliis in eo monte, quem primo tum illi a Pallante Pallanteum, postea nos Palatium diximus; ibique Pani deo fanum dedicavit, quippe is familiaris Arcadiae deus est, teste etiam Marone, qui ait: Pan Deus Arcadiae captam te, Luna, fefellit. Primus itaque omnium Evander Italicos homines legere et scribere edocuit litteris, partim quas ipse antea didicerat; idemque frugea in Graecia primum inventas ostendit serendique usum edocuit terraeque excolendae gratia primus boves in Italia iunxit. VI.1. Eo regnante forte Recaranus quidam, Graecae originis, ingentis corporis et magnarum virium pastor, qui erat forma et virtute ceteris antecellens, Hercules appellatus, eodem venit. 2. Cumque armenta eius circa flumen Albulam pascerentur, Cacus Evandri servus, nequitiae versutus et praeter cetera furacissimus, Recarani hospitia bovea surripuit ac, ne quod esset indicium, aversas in speluncam attraxit. 3. Cumque Recaranus vicinis regionibus peragratis scrutatisque omnibus eiuscemodi latebris desperasset inventurum utcumque aequo animo dispendium ferens, excedere his finibus constituerat. 4. At vero Evander, excellentissimae iustitiae vir, postquam rem uti acta erat, comperit, servum noxae dedit bovesque restitui fecit. 5. Tum Recaranus sub Aventino Inventori Patri aram dedicavit appellavitque Maximam, et apud eam decimam sui pecoris profanavit. 6. Cumque ante moris esset, uti homines decimam fructuum regibus suis praestarent, aequius sibi ait videri deos potius illo honore impartiendos esse quam regea; inde videlicet tractum, ut Herculi decimam profanari mos esset, secundum quod Plautus In partem, inquit, Herculaneam, id est, decimam. 7. Consecrata igitur ara Maxima profanataque apud eam decima Recaranus, eo quod Carmentis invitata ad id sacrum non affuisset, sanxit, ne cui feminae fas esset vesci ex eo, quod eidem arae sacratum esset: atque ab ea re divina feminae in totum remotae. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |