Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Origo gentis Romanae

IntraText CT - Text

  • Capp. VII-VIII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. VII-VIII

VII.

1. Haec Cassius libro primo. At vero in libris Pontificalium traditur Hercules, Iove atque Alcmena genitus, superato Geryone, agens nobile armentum, cupidus eius generis boves in Graecia instituendi, forte in ea loca venisse et ubertate pabuli delectatus, ut ex longo itinere homines sui et pecora reficerentur, aliquamdiu sedem ibi constituisse.

2. Quae cum in valle, ubi nunc est circus maximus, pascerentur, neglecta custodia, quod nemo credebatur ausurus violare Herculis praedam, latronem quendam regionis eiusdem, magnitudine corporis et virtute ceteris praevalentem, octo boves in speluncam, quo minus furtum vestigiis colligi posset, candis abstraxisse.

3. Cumque inde Hercules proficiscens reliquum armentum casu praeter eandem speluncam ageret, forte quadam inclusas boves transeuntibus admugisse atque ita furtum detectum;

4. interfectoque Caco Evandrum re comporta hospiti obviam ivisse gratantem, quod tanto malo fines suos liberasset, compertoque, quibus parentibus ortus Hercules esset, rem ita, uti erat gesta, ad Faunum pertulisse. Tum eum quoque amicitiam Herculis cupidissime appetisse. Quam opinionem sequi metuit noster Maro.

VIII.

1. Cum ergo Recaranus sive Hercules patri Inventori aram maximam consecrasset, duos ex Italia, quos eadem sacra certo ritu administranda edoceret, ascivit, Potitium et Pinarium.

2. Sed eorum Potitio, quia prior venerat, ad comedenda exta admisso Pinarius, eo quod tardius venisset, posterique eius submoti. Unde hodieque servatur: Nemini Pinariae gentis in eis sacris vesci licet.

3. Eosque alio vocabulo prius appellatos nonnulli volunt, post vero Pinarios dictos apo tou peinan, quod videlicet ieiuni ac per hoc esurientes ab eiusmodi sacrificiis discedant.

4. Isque mos permansit usque Appium Claudium censorem, ut Potitiia sacra facientibus vescentibusque de eo bove, quem immolaverant, postquam inde nihil reliquissent, Pinarii deinde admitterentur.

5. Verum postea Appius Claudius accepta pecunia Potitios illexit, ut administrationem sacrorum Herculis servos publicos edocerent nes non etiam mulieres admitterent.

6. Quo facto aiunt intra dies triginta omnem familiam Potitiorum, quae prior in sacris habebatur, exstinctam atque ita sacra penes Pinarios resedisse eosque tam religione quam etiam pietate edoctos mysteria eiusmodi fideliter custodisse.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License