Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Auctor incertus Origo gentis Romanae IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XI-XIIXI.1. Tum Anchisa coniciente illum esse miseriarum errorisque finem, quippe meminerat Venerem sibi aliquando praedixisse, cum in externo litore esurie compulsi sacratasque mensas invasissent, illum condendae sedis fatalem locum fore, 2. scrofam etiam incientem cum e navi produxissent, ut eam immolarent, et se ministrorum manibus eripuisset, recordatum Aeneam, quod aliquando ei responsum esset urbi condendae quadrupedem futuram ducem, 3. cum simulacris deorum penatum prosecutum, atque illum, ubi illa procubuit enisaque est porculos triginta, ibidem auspicatum † postquam Lavinium dixit, ut scribit Caesar libro primo et Lutatius libro secundo. XII.1. At vero Domitius non orbes farreos, ut supra dictum est, sed mensarum vice sumendi cibi gratia apium, cuius maxima erat ibidem copia, fuisse substratum, quod ipsum consumptis aliis edulibus eos comedisse, ac post subinde intellexisse illas esse mensas, quas illos comesturos praedictum esset. 2. Cum interim immolata sue in litore sacrificium perageret, traditur forte advertisse Argivam classem, in qua Ulixes erat; cumque vereretur, ne ab hoste cognitus periculum subiret, itemque rem divinam interrumpere summum nefas duceret, caput velamento obduxisse atque ita pleno ritu sacra perfecisse. Inde posteris traditum morem ita sacrificandi, ut scribit Marcus Octavius libro primo. 3. At vero Domitius libro primo docet sorte Apollinis Delphici monitum Aeneam, ut Italiam peteret atque ubi duo maria invenisset prandiumque cum menais comesset, ibi urbem uti conderet. 4. Itaque egressum in agrum Laurentem, cum paululum e litore processiset, pervenisse ad duo stagna aquae salsae vicina inter se; ibique cum se lavisset, ac refectum cibo, cum apium quoque, quod tunc vice mensae substratum fuerat, consumpsisset, existimantem procul dubio illa esse duo maria, quod in illis stagnis aquae marinae species esset, mensasque, quae erant ex stramine apii, comestas urbem in eo loco condidisse eamque, quod in stagno laverit, Lavinium cognominasse. Tum deinde a Latino rege Aboriginum, data ei, quae incoleret, iugera quingenta. 5. At Cato in Origine generis Romani ita docet: Suem triginta porculos peperisse in eo loco, ubi nunc est Lavinium, cumque Aeneas ibi urbem condere constituisset propterque agri sterilitatem maereret, per quietem ei visa deorum penatum simulacra adhortantium, ut perseveraret in condenda urbe, quam coeperat; nam post annos totidem, quot foetus illius suis essent, Troianos in loca fertilia atque uberiorem agrum transmigraturos et urbem clarissimi nominis in Italia condituros. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |