Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Origo gentis Romanae

IntraText CT - Text

  • Capp. XV-XVI
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XV-XVI

XV.

1. Igitur summam imperii Latinorum adeptus Ascanius cum continuis proeliis Mezentium persequi instituisset, filius eius Lausus collem Laviniae arcis occupavit. Cumque id oppidum circumfusis omnibus copiis regis teneretur, Latini legatos ad Mezentium miserunt sciscitatum, qua condicione in deditionem eos accipere vellet;

2. cumque ille inter alia onerosa illud quoque adiceret, ut omne vinum agri Latini aliquot annis sibi inferretur, consilio atque auctoritate Ascanii placuit ob libertatem mori potius quam illo modo servitutem subire.

3. Itaque vino ex omni vindemia Iovi publice voto consecratoque Latini urbe eruperunt fasoque praesidio interfectoque Lauso Mezentium fugam facere coegerunt.

4. Is postea per legatos amicitiam societatemque Latinorum impetravit, ut docet Lucius Caesar libro primo, itemque Aulus Postumius in eo volumine, quod de adventu Aeneae conscripsit atque edidit.

5. Igitur Latini Ascanium ob insignem virtutem non solum Iove ortum crediderunt, sed etiam per diminutionem declinato paululum nomine primo Iolum, dein postea Iulum appellarunt; a quo Iulia familia manavit, ut scribunt Caesar libro secundo et Cato in Originibus.

XVI.

1. Interim Lavinia ab Aenea gravida relicta, metu veluti insecuturi se Ascanii, in silvam profugit ad magistrum patrii pecoris Tyrrhum ibique enisa est puerum, qui a loci qualitate Silvius est dictus.

2. At vero vulgus Latinorum existimans clam ab Ascanio interfectam magnam ei invidiam conflaverat, usque eo, ut armis quoque ei vim denuntiaret.

3. Tum Ascanius iureiurando se purgans, cum nihil apud eos proficeret, petita dilatione <ad> inquirendum, iram praesentem vulgi aliquantulum fregit pollicitusque est se ingentibus praemiis cumulaturum eum, qui sibi Laviniam investigasset; mox recuperatem cum filio in urbem Lavinium reduxit dilexitque honore materno.

4. Quae res rursum ei magnum favorem populi conciliavit, ut scribunt Gaius Caesar et Sextus Gellius in origine gentis Romanae.

5. At vero alii tradunt, cum Ascanius ab universo populo ad restituendam Laviniam cogeretur iuraretque se neque interemisse neque scire, ubi esset, Tyrrhum petito silentio in illa contionis frequentia professum indicium, si sibi Laviniaeque pueroque ex ea nato fides incolumitatis daretur; tumque eum accepta fide Laviniam in urbem cum filio reduxisse.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License